XV. DOMINAE UENERABILI ET IN CHRISTO DOMINO MAQVIFICANDAE FILIAE CERAUNIAE RURICIUS EPISCOPUS. Ut pictorem uobis antea non transmitterem, haec res fecit, quia aduentu noui iudicis te occupatam esse credidi atque ita deterritam, ut de his rebus cogitare non posses. sed quia deo propitio uos et litteris et relatione uestrorum ex sententia agere ac ualere cognoui, salutatione praelata pictorem, quamlibet hic esset occupatus, cum discipulo destinaui, quia malui meae detrahere necessitati, unde uestrae satisfacerem petitioni. sed quia et propositum uestrum et nostrum poscit officium, his uenerationem uestram paucis monere praesumpsi, ut ex opere illius ad agendam paenitentiam et noua noui hominis uestimenta sumenda capias exemplum, quo facilius in te Adam uetustus intereat et uiuificator exsurgat. Quem ad modum ille parietes uariis colorum fucis multimoda arte depingit, ita uos animam uestram, quae est templum dei, diuersis uirtutum generibus excolatis, ut uere de spiritali domo uestra spiritaliter dicere cum propheta possitis: domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae 27] Pstdm. 25, 8. 2 iuditio S, iudice v 3 inpotetis 8 4 comitiis v iuditiis S 7 insequilla S 10 domine S magnifican dę S 11 ceraunie S 12 res fecit v in notis, refecit S 13 credi S 14 possis S quae v 16 prelata S 17 cum v, eum S distinaui S mallui S 18 petitionis S 19 offitiu 20 presusi S ex om. r 22 sumenda S 23 interea S 25 que S 27 cum propheta dicere v 28 domns] habitationis r tuae, quia secundum ipsius domini nostri sententiam non in manu factis habitat deus nec in tabernaculis uiri beneplacitum ei, sed beneplacitum est ei super timentes se et in eo, qui sperat in misericordiam. et ipse iterum nos per prophetam docere dignatur: caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. quam mihi sedem aedificabitis aut quis erit locus requietionis meae, nonne haec omnia fecit manus mea? aut super quem alium respiciam, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? et ipse in euangelio dominus clamat: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos et reliqua, quae secuntur. et ideo, in Christo domino carissima soror ac filia, pristinae conuersationis ambitione deposita humilitatem debes cordis induere, misericordiam indigentibus fenerare, castitatem non solum corporis, sed animae procurare, quod adiuuante domino ut adquirere ualeas pariter et custodire, ieiunandum est saepius et semper orandum, quia Adam paradisi et custos delegabatur et colonus, scilicet ut haberet operandi materiam libertas arbitrii et, quod orationum obtinuisset industria, parcitatis abstinentia custodiret. sed quoniam neglexit sibi seruare ieiunium, per concupiscentiam uetitam amisit et uitam et inmortalitatem. Sub Hierobabel muros Hierusalem reuersi ad captiuitatem reparabant, cum eis esset contra alienigenas pro eorundem murorum restauratione certamen, operabantur dextra et sinistra pugnabant, scilicet scutum fidei laeua contra aduersarios praetendentes et dextra bonorum operum tamquam lapidum conpositorum moenia construentes. sed et ipsi uiri, qui aedificabant cum prophetis suis, super lumbos cincti operabantur, quod et 1] Act. 17, 24; Psalm. 146, 10. 5] Esai. 66, 1. 11] Matth. 11, 28. 18] Gen. 2,15. 24] 2 Esdr. 4,17. 2 manufactis] templis ex Uulg. add. Kr . 4 sperat v, sperant S miffa S, misericordia v ipse suprascr. 81 5 tronus S 6 scabillu S 11 om S 15 fanerare S 18 paradysi S custus 81 diligatur 81, delegatur S* 19 operando ex operandi 81 24 Zorobabel v in notis a captiuitate Kr., fort. recte 26 restauratione S 27 leua S aduersario pretendentis S dominus in euangelio obseruare nos praecepit dicens: sint lumbi uestri praecincti et lucernae uestrae ardentes. praecinctus est lumbis, cuius caro castitati militat et non libidini, et mens illius tamquam ardens lucerna praefulget, quam praeceptis suis Christus accendit. quia haec omnia secundum apostolum in figura nostri facta sunt, scire nos conuenit, quod, quamdiu saeculi actibus fuimus occupati, tamquam Babyloniis et regi eorum captiui a Iudaea producti in hostium regiones seruiuimus, unde per paenitentiam ad patriam, hoc est ad caelestem Hierusalem, matrem omnium fidelium, reuertentes debemus omni uirtutum genere reparare conlapsa, sarcire discissa, delere praeterita, cauere praesentia, parare uentura, ut per benignitatem domini a pristina peccatorum captiuitate distracti non Babyloniorum regi, sed regi caelorum Christo in Hierusalem, quaeque congregatione sanctorum aedificatur ciuitas, seruiamus. et idcirco faciem nostram debemus magis lacrimis rigare, quam lauacris, ut dicere cum propheta possimus: quia cinerem sicut panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam. Debemus corpus nostrum indefessis uigiliis et continuis edomare ieiuniis, ut uerum exercentes inter animam carnemque iudicium non caro dominetur spiritui, sed spiritui caro uicta deseruiat. cuius rei exemplum nobis dominus, dum per angelum ad Agar Sarrae ancillam loquitur, dedit, quae dominam suam deserere maluerat, quam audire dicens ei: reuertere et esto subdita dominae tuae, ut his laboribus omnibus et bonis operibus dedita possis esse et conuersatione perfecta et confessione deuota et in regno patris tui illius, de quo dominus in euangelio dicit: nolite uobis uocare patrem super 1] Luo. 12, 35. 6] 1 Cor. 10, 6. 18] Psalm. 101,10. 25] Gen. 16,9. 29] Matth. 23, 9. 1 praecipit v 2 precincti S lucerne S 3 precinctus S 4 lucerna praefulgit S 6 apostolorum S facti S 7 babilloniis S 8 iudea S perducti Mommsenus 9 regionis S, regione v 12 discessa S preterita S psentias S 14 babyllonioru S 15 hyerusalem S queq S, quaequae Mommsenus congregation S, congregationi v 18 cynere S 19 mesceba S 24 sarrg S 25 malluerat S reuertere v, reuere S 26 domine S ut v, et S terram, unus enim est pater uester, secundum nomen tuum in illa beatorum turba uera splendere Ceraunia et uocabuli tui auctor existere, (de) quo splendore operum dominus dicit: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona et magnificent non uos, sed patrem uestrum, qui in caelis est. cuius est et ut detur, et omne, quod datur, quia iuxta apostolum omne datum bonum a sursum de patre luminum descendit, a quo et uoluntas tribuitur et praestatur effectus. Quia paenitentia non nomine tantum obtinenda, sed actu est exsequenda, paenitentia non est nomen otiosum, quae ex qualitate operis possidet laboriosa uocabulum. non enim potest paenitens dici, qui paenitenda committit, sed ille, qui praeterita peccata uel maculas humilitate cordis, subiectione corporis, bonorum operum sedulitate, adsiduitate orationum, continuatione gemituum, pectoris contusione, lacrimarum profusione detergit, ut possit dicere cum propheta: ne memineris iniquitates nostras antiquas, utique non cotidianas, et illud: laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo, et iterum: rugiebam a gemitu cordis mei, et iterum: quoniam iniquitates meas ego pronuntio et cogitabo pro peccato meo. sint ideo hic crimina nostra ante nos, ut contra nos in die iudicii esse non possint et illud etiam hic positi cum fiducia dicere mereamur: delictum meum ego cognosco et iniustitias meas non operui. dixi: pronuntiabo aduersus me et iniustitias meas domino et tu remisisti impietatem cordis mei. certum est, quod, in quantum tibi de priori conuersatione displicueris, in tantum domino placebis 4] Matth. 5,16. 7] Iac. 1,17. 17] Psalm. 78,8. 18] Psalm. 6,7. 21] Psalm. 37, 9. Psalm. 37,19. 25] Psalm. 31, 5. 2 turba v, tuba S 8 de add. v, om. S 5 non v, nos ex uos S 6 et ante ut supraser. S 8 discendit S 11 ociosum S 13 paenitentia Sl, paenitenda 82 preterita S 16 detergit v, detegit S 20 et ante lacrimis add . v 23 ut Kr., et S 24 nos] ut add. e iuditii S 25 fiducia S cognusco S 29 conuersationis S et, in quantum tibi placueris, illi sine dubio displicebis, qui dicit: quoniam dissipat ossa hominum sibi placentium. Et ideo tamquam seuerissimi censores culpas nostras in nos ipsi districtius uindicemus, ipsi nobis per diuersos corporis cruciatus quodam modo tortores existamus et iudices, ut in illo iustae examinationis tempore non habeat in nos regis sententia, quod damnet, quos iam hic castigatioris uitae disciplina correxerit, quia iustus et misericors iudex bis non iudicat in id ipsum, hoc est ei se exhibebit mitem, quem inuenerit hic esse prae peccatorum satisfactione crudelem, illi benignum, quem in hac uita sibi recognouerit fuisse districtum, secundum illud euangelicum: qui perdiderit animam propter me, inueniet eam, uel illud: beati, qui nunc lugetis, quia ridebitis. breue est enim omne, quod in hoc mundo agitur, sine bonum siue malum, sicut experimentis, ut dominus aut permisit aut uoluit, iam probasti. et idcirco ad sustinendas pro dei amore pressuras constantes esse debemus, quia, si ad uesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia subsequetur. itaque nunc seramus in lacrimis, quod tunc metamus in gaudiis. Haec pauca ad confortandam fidem uestram pro exhortationis solatio dicta sufficiant, quae licet ipse non faciam, tamen, ut et uos agatis, exhortor. scio enim exhortationi positam esse mercedem, quia legimus: flete cum flentibus, et ne forte tu in iudicio diceres: quaesiui, qui simul mecum contristaretur, et non fuit et consolantes me et non inueni. perfectiora uero atque maiora in scripturis diuinis, unde ista 2] PsaJm. 52, 6. 12] Matth. 10,39. 18] Luc. 6, 21. 17] Psalm. 29, 6. 19] Psalm. 125, 5. 24] Rom. 12, 15. 25] Psalm. 68, 21. 1 illi ex ille 81 4 et ante ipsi add. v 5 cruciatos S quodamodo S tortores quodammodo v ut Ludjohann, et S 6 regi 8 7 cwtigationis v correxit v 9 exhibet v 10 pre S 11 cognouerit sibi r 12 euangelium S 15 eiiperimentis S1 ut om. v 16 pmisit S, promisit v probari v 17 praesuras S 18 subsequetur Kr., subsequitur S 19 metamus] S, cf. p. 401,26 21 exortationis S 22 sufficiunt r 28 agatis t7, cogatis S eihortor v, exhortator S 24 qui S flere v 25 iaditio 8 diceris 8 decerpta sunt, instrumenta perquire, si uis aut coepta perficere aut ad pollicita peruenire. dabit tibi taliter quaerenti dominus scientiam pariter et uirtutem, ut et lecta intellegas et intellecta custodias. nam pater orphanorum et arbiter uiduarum, cum te de se tantum sperare conspexerit, et pupillis tuis tribuet paterna pietate praesidium et te remuneratione iudicis perducet ad praemium.