<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0245a.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>XIIII.  BEATISSIMIS ET IN CHRISTO UENERABILIBUS FRATRIBUS FOEDAMIO ET UILICO PRESBVTBRIS RURICIUS EPISCOPUS. </title></ab><p>Quamlibet litteras fraternitatis uestrae per subdiaconem Contemtum <lb/>
            non perciperem, tamen has ego ac per ipsum ad uos<lb n="10"/>
            affectu instigante direxi, ut et desiderio satisfacerem et scribendi <lb/>
            aditum prius, prior utpote, patefacerem, ne in posterum <lb/>
            locus relinqueretur excusationi et res uoluntatis, diffidentiae et <lb/>
            uerecundiae esse diceretur. salutem itaque in Christo domino <lb/>
            plurimam dico beatitudini uestrae et spero, ut me, sicut decet<lb n="15"/>
            ecclesiasticos uiros, non labiis, sed corde diligatis et de me <lb/>
            caritate, sincera malo quam pristina, dicere praesumatis, quia, <lb/>
            si illa fuisset uera, permanserat et, si fuisset mutua, mutata <lb/>
            non fuerat. a cuius tamen fuerit parte mutata, et conscientiae <lb/>
            nostrae nouerint et conscientiarum cognitor sine adsertore cognoscit, <lb n="20"/>
            quem ego testem adhibeo professioni meae nec de <lb/>
            initio simultatis me esse culpabilem nec in corde meo de <lb/>
            (uobis), quicquid actum est dictumue, resedisse, quia scio nobis <lb/>
            ab aeterno et uero iudice dictum, quod, nisi ex corde dimiserimus <lb/>
            fratribus, nobis dimitti non debeat. habetis itaque sponsionem <lb n="25"/>
            meam, reddite mihi fidem uestram, quia in epistula <lb/>
            mea procul dubio uinculum, quod elegeritis, habebitis, aut

<note type="footnote"> 24] Matth. 6, 14; Marc. 11, 26. </note>

<note type="footnote"> 1 diabulo 8 delectorum <hi rend="italic">S</hi> 3 instijgat <hi rend="italic">S (n in rasura)</hi> ut v <lb/>
            4 ut.. uon] ne <hi rend="italic">P</hi> 8 presbiteris S 9 subsidiaconem S contimtum S <lb/>
            10 perceperim <hi rend="italic">Luetjohann</hi> ergo <hi rend="italic">S</hi> 11 scibendi <hi rend="italic">S</hi> 12 auditum <hi rend="italic">S1 corr</hi>. <lb/>
            15 plurimE <hi rend="italic">S</hi> 17 mallo <hi rend="italic">qua S,</hi> in alloquio t\' praesummatis <hi rend="italic">S</hi> 18 mutua <lb/>
            <hi rend="italic">Luetjohann,</hi> mutata <hi rend="italic">S</hi> 22 simulatis <hi rend="italic">S</hi> culpauile S de uobis <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> de <hi rend="italic">S,</hi> inde <hi rend="italic">lKommaentea, otn. 0</hi> 23 dictum uere sedisse <hi rend="italic">S</hi> 24 demiserimus <lb/>
            S 27 habetis <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="394"/>
            caritatis, quod salubriter constringat et custodiat, aut perfidiae, <lb/>
            quod culpabiliter innectat et perdat. nec mihi aliquid de iudicio <lb/>
            prioris temporis inputetis, quia definitionis meae est in <lb/>
            amicitiis seruare concordiam et in iudiciis tenere censuram. <lb/>
            illud etiam peculiarius gaudeo, quod uos in integram domni <lb n="5"/>
            et fratris mei familiaritatem redisse cognoui. superest, ut, quod <lb/>
            illius in bono tribuit gratia, uestra in domino custodiat insequella. <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>