I. DOMINO SUO PECULIARI IN CHRISTO DOMINO PATRONO FAUSTO EPISCOPO RURICIUS. Olim te, domine mi uenerande ac beatissime sacerdos, fama celeberrima praedicante cognoui, olim desiderio pii amoris infuso illis te, quibus scribere dignaris, oculis cordis intueor, sed nihilominus etiam corporeis uidere festino, si quo modo possim intercedentibus uobis peccatorum meorum uincula disrumpere acceptisque columbae illius pinnis a uenantum laqueis euolare et uobiscum positus in dominica lege requiescere, ut sitim, quam opuscula uestra legendo concepi, ipse praesens, unde illa manarunt, uberius hauriens restinguerem, ut caritatis igniculum, quem in tepidis animae dormientis fauillis (scintillis) feruentibus suscitastis, prolatis de condensa scripturarum pabulis uiuax flamma roboraret, quae eloquio sancti oris accensa more sibi solito in pectore peccatoris uim naturae potentis exsereret calefaciendo frigida, inluminando tenebrosa et spinas criminum consumendo. adhaesit, doctor eximie, anima mea post te. me autem adiuuent orationes tuae, ut possim terrenis actibus 11] Psalm. 54, 7; 90, 3. 20] Psalm. 62, 9. 1 incipit domni ruricii epistularum liber primus S 8 illi S 11 columbe S 12 positis S 13 ipse Luetjohann, ipso S presens S ipso praesente v 14 restinguerem S 15 quam S scintillis addidi coli. Rttr. epist. II 26 praeeumte Kruachio 16 papulis S 18 nature S 20 consumendo 8 adesit S 21 orationis S spretis caelestibus inhiare, quia corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam, ut inclinare aurem suam ad oracula diuina non possit, ut domum patris obliuiscens oboediensque uocantis imperio de terra sua et cognatione discedat atque illam, quae ei demonstratur, potius concupiscat. Non enim adhuc ualet pusillitas nostra metum obnoxiae conditionis expellere et caritati perfectae purgata corda reserare, ut relinquentes praesentia petamus aeterna eiectoque ancillae (herede) hereditatem paternam liberi possimus adipisci. quam ob rem spero, domine mi, ut pro me indesinenter oretis et, quoties dignati fueritis ariditatem terrae meae eloquentiae uestrae imbre perfundere; non mihi, sicut nunc fecistis adhuc meae infirmitatis ignari, delicatos et dulces cibos, sed austeriores et aegritudini meae congruos suggeratis, quia non expediunt stulto deliciae, postmodum proditoribus meis censorium praebeatis adsensum, qui more humani ingenii affectu nimio praepediti et a ueritate iudicii declinantes incurrunt pro amore mendacium. sane nec uereatur sanctitas uestra, ne uulneribus meis gratior sit fouentis dextera quam secantis, quia ea nec a me posse curari et tamen grauiter conputruisse domino donante iam sentio. et ideo eligo, ut me iustus misericordiae increpatione corripiat, quam caput meum oleum peccatoris inpinguet. supplici itaque prece deposco, ut de illo thesauro penetralium uestrorum, unde noua et uetera proferre consuestis, peritissimi utpote medici, qui languentium innumeras et uarias 1] Sap. 9, 15. 2] Psalm. 44, 11. 4] Gen. 12, 1. 8] Gen. 21,10. 21] Psalm. 140, 5. 23] Matth. 13, 52. 1 oelestibus 8 2 autem 8 (r man. alt.) sua 8 f man. alt.) 8 oblin uiscens Xr., obliuio S oboediens quae v 4 uocatis 8 (n man. alt.) cognitione S 8 preaentia S eiectaque ancilla v 9 herede addidi, om. S, lacunam significat Kr., filio addit Lwtjoharm qua morem S 12 fecistis] et add. v 13 dilicatos 8 cybos S 14 egritudini S 15 praedicatoribus Kr . 16 prebeatis S 17 et a scripsi, rasuram trium litterarum exhibet S, in qua a exarauit 82 iuditii 8 18 nee] ||||ec 81 19 secantes 81 20 a om . v dante v 21 iustum S (s ItUJA. alt.) 24 consuistis S aegritudines cotidie gratia dei adiuuante sanatis, languori quoque meo, quae conuenire cognoscitis, medicamenta mittatis. II. DOMINO SUO PECULIARI IN CHRISTO DOMINO PATRONO FAUSTO EPISCOPO RURICIUS. Ita me hactenus inpia neglegentia et neglegens impietas possederunt, ut, quid, domine mi, in me potissimum accusem, nesciam et, quid in me primum excusem, non inueniam. si enim argumentationem aliquam ad excusandas excusationes in peccatis exhibere temptauero, adiciam peccato sine iudicii recordatione peccatum, ut duplici atque maiori delicto ipse me premam, ut, qui tarditatis reus sum, esse incipiam falsitatis et ab humana usque iniuria crimen extendam, paternam nunc tantum expectans de segnitiae noxa sententiam, diuinae uero pro mendacii ultione subiciar, praesertim cum uera confessio indulgentiam et falsa excusatio mereatur offensam. malo itaque tam simplici confessione quam supplici ueniam petere, quam peccata geminare. Habes ergo, pater optime, pastor egregie, me culpae meae spontaneum confessorem. habes et in discipuli errore, quod corrigas, et in ouiculae languore, quod sanes. potestatisque et iudicii tui est, utrum uelis ulceris mei putredinem ferri rigore rescindere an medicamentorum lenitate curare. ego tamen,. utram elegeritis, curationem amplectar intrepidus nec paternae 9] Psalm. 140, \'4. 1 egritudines S 2 cognuscitis 81 mittatis] finit add. S 7 possiderunt S acusem S 10 exhibera 81 temptauero (te in ras. S7) S aditiam S iuditii S 12 primam 81 18 iniuriam S, quod defendit diuinam addi iubens Kr . paternam] ad aeternam v, fortasse aeternum, paternam scribendum 14 signitiae S 15 mendatii S presertim S 16 at Mommsenus excusatione S mallo S 19 obtime S egregi S me scripsi, meae S, me iam Luetjohann, meam v culpe S 20 sponta- II neam confessionem v 21 laguore S 22 iuditii S uellis S putrica dinem S 28 medimentorum S (ca man. alt.) 24 ueram S eligeritis S paterne S XXI. Paust. 23 ictum dexterae declinabo, dummodo portionem promissae hereditatis adipiscar, neque adtendam, quae mihi poena sit in flagello, sed quem habeam *** in testamento. melius enim mihi est flere super patre, quam ut abdicer contemptus a patre, quia parentum pietas distringit, ut corrigat, non perseuerat, ut puniat, nec tantum eis maeroris infert adrogantia superbientis, quantum gaudii confert humilitas confitentis. Sic ille euangelii indulgentissimus pater filium praeceptae substantiae decoctorem laeto suscepit amplexu promptior gaudere de reditu quam inputare de lapsu. denique non ei exprobrantur facinora, non luxuria, non egestas, sola conuersi reuersio omnia damna conpensat, quia maior fuit procul dubio patri facultas reditus quam rerum facultas. ita, quem abscessio -reum fecerat, regressio fecit insontem et misericordia sufficit heredi. quin etiam paternae clementiae uenia sola non suf- Scit, quod ulnis fouet, quod gratia permulcet, nisi et munera larga multiplicet. dat anulum, ne rursus a patre perfidia abducente discedat. calceamenta dat pedibus, quo facilius ardui itineris aspera et dura contemnat. dat et ipsam primam, quam perdiderat, stolam, ut, quem a morte receperat, pristina inmortalitate donaret. datur etiam ipse iuniori uitulus reuerso, qui seniori agnus datus fuerat de Aegypto profecturo, quia ipse educit ex Aegypto pater. Tanti parentis imitatus fidem trade peccatoribus adiutorium, praesta conantibus remissionem, intercessionem largire confitentique filio non solum ipse ueniam tribue, sed ipse ueniam 1 dextere S porcionem S promisse S 2 adiplis I carnesq; Sl que S, quam v 3 ante habeam excidisse locum suspicatur LtutjoMfln, i ego patrem potius post habeam suppleuerim 4 contemta S 5 quam S (corr. man. alt.) 6 ne S eill S (erat s in ras.) meroris S 7 superbientes Sl gaudium fert 81 8 preceptae S 9 prumtior S 10 ei] et S, om. v 11 luxoria S conuersa] S, corr. v 13 ita quem correxi, itaque S, itaque Kr. v 14 reum 8 (u man. alt.) et (t man. aU. in ras.) S, ea v 15 quin etiam uenia sola: paternae clementiae non sufficit coni. Mommsenus heredi ex hered; f 8\' 17 larga S pfida abduces 81, llfidia. duce 82 in textu, pfida abducente 82 in margine addito: ai 18 calciamenta S 24 imitatus scnpsi, imi tantus 8 (af imita £ 5 in mar- gine), imitare tu Momviseum, imitare tantus c 25 presta S intercessione S deprecare, ut, quem in peregrina patria appellas liberum, in propria possis uidere liberatum. et qui per se amisit dominicam liberalitatem, per te mereatur consequi libertatem nec a uestro separetur solatio, qui sequestratur praemio. III. DEUINCTISSIMO FILIO SEMPERQVE MAGNIFICO HESPERIO RURICIUS. Scribendi mihi ad unanimitatem tuam aditum, quem obstruxerat inperitia, patefecit affectus et illa dominatrix omnium pietas, per quam flectuntur rigida, saxea molliuntur, sedantur tumida, leniuntur aspera, tumescunt lenia, mitescunt saeua, saeuiunt mitia, accenduntur placida, acuuntur bruta, dominantur barbara, immania placantur, etiam in me opus suum peragens os elingue reserauit producens me ex tutissimo silentii recessu. ad publicum formidandumque iudicium et in uita iam ueteri noua subire conpellit, scilicet ut, qui hactenus illam sententiam secutus antiquam, qua dicitur saepenumero praestare tacere quam dicere, inscientiam meam maluerim uerecundiae taciturnitate tegere, quam inpudenter incondito sermone proferre, nunc tam consuetudinis meae inmemor quam rusticitatis oblitus quasi ex Arione in Orpheum repente mutatus uelim disertissimis auribus tuis ore garrulo non tam officiosus quam iniuriosus exsistere, dum et ignota pertempto et insueta. praesumo. ; Sed dabitis, ut reor, ueniam uenienti ex necessitudine necessariae necessitatis, quia, quid dilectio in mortalium mentibus naturali potestate sibi uindicet, conscium mutuae passionis pectus agnoscit. ergo ne excusationi diutius immorantes ita 2 \'ammisit S 4 sequestrat\' S (\' man. alt.) a ante praemio add. Kr . 10 tumiscunt S mitiscuut S 13 elinguae S 14 iuditium S in uita iam ueteri scripsi, fuuita ia uestri S, inuitata uestri Mommsenus, inuitatio uestri v 16 sepenumero S prestare S 17 malluerim S V 18 legere v 19 nunc] non v tam v, iam S 20 orfeum S 21 uels p lim S dissertissimis S 22 pertimto S (corr. man. alt.) 23 praesumo S 25 necessitatis v, necessitati S quod v 27 excusacioni S diucius S immo morantes S 23* paginam dilatemus, ut non solum tibi non exhibeat sermo incomptior ***, uerum etiam copia inordinata fastidium, iam in uocem pietatis erumpimus et desideriorum uerba ructuamus conmendantes tibi pignus nostrum, depositum tuum, cuius nos susceptione cepisti. tibi enim spem posteritatis meae, tibi solatium uitae praesentis et leuamen, si diuinitas annuerit, futurae, tibi uni omnia mea uota commisi. te elicitorem et formatorem lapillorum nobilium, te rimatorem auri, te repertorem aquae latentis elegi, qui sciris abstrusas lapidibus gemmas propriae reddere generositati, quae utique in tanta rerum confusione amitterent nobilitatem, si indicem non haberent. aurum quoque harenis uilibus mixtum nisi artificis sollertia eluatur aquis, ignibus eliquetur, nec splendorem poterit retinere nec meritum. saeptas etiam aquarum manantium uenas et obductum terra fluenti alueum nisi diligentius eruderauerit appetitoris industria, laticis unda non fluet. ita et tenerorum adhuc acies sensuum ignorantiae nubilo quasi crassitate scabrosae rubiginis obsessa, nisi adsidua doctoris lima purgetur, nequit sponte clarescere. tuum ergo nunc, tuum est in his omnibus et opinioni tuae et nostro pariter respondere iudicio, ne aut tu praesumpsisse inlicite aut nos inconsiderate elegisse uideamur. IIII. DEUINCTISSIMO FILIO SEMPERQVE MAGNIFICO HESPERIO RURICIUS. Recepi apices unianimitatis tuae tam gratia quam eloquentia, tam amore pariter quam lepore, tam sale quam melle respersas, in quibus nec dulcedini deesset aliquid nec sapori. qui cum omni dictionis et rationis arte praemineant, solo tamen a se 1 incomcior S 2 gaudium excidisse uidetur, uoluptatem suppkri iubet Kr . 7 ani v, una S 8 nobilium et (pro te) v 9 latentis v, lantia S (e man. alt.), laticis Mommsemu eligi 8 scires Kr . lllpunitterent IIInobilitatem S (littercu a et n supra rcu. exarauit mari. alt.) indicem Mommsenus, iudicem S 12 nisi S (alterum i add . man. sec.) a • sollertiae lu||tur S (a et e supra rcu. exarauit man. alt.) 15 IIĮuiwn S1 17 nobilo S 19 nequid S clariscere S 21 praesusisse S inlicitae S eligisse S 24 deuictissimo S magnifio S 27 inquilius S dulcidini S uidentur discrepare iudicio. dum enim paginulae meae non laudi aptae, sed uituperationi ineptia rusticitatis aptatae maiora meritis tribuere festinas et sequeris uel declamationis cursum uel diligentis affectum, a norma recti iudicii declinasti. ad quam rem ego perfectionem (tuam) non ignorantiae uitio, sed spontaneo arbitror descendisse consilio triplici ex causa, ut in tenui materia et acumen ingenii et oris facundiam et affluentiam sermonis ostenderes. sicuti in ieiuno atque otioso caespite magis strenuitas cultoris apparet, cum aut rebellionem glaebarum tenacium repetita saepius inpressione uomeris domat aut ariditatem nimiam stercoris aspersione fecundat, ut fructuum copiam, quam soli natura negat, industria producat, ita et tu egestatem epistulae meae eloquentiae tuae ubertate ditasti, ut possit esse, si eam subpresseris, te loquente laudabilis, si uero protuleris, incutiat et mihi de falsa laude et tibi de iudicii errore uerecundiam. et idcirco, quia inperitiam meam tui pudoris opus esse uoluisti, caue, ne praeconio tuo nobis non respondentibus tua periclitetur electio. itaque si quid mihi credis, si quid utrique consulis, indignum memoria, obliuione dignissimum uolumen absconde, si uis et me ad arbitrium tuum oratoris famam et te probati iudicis obtinere personam. V. DEUINCTISSIMO FILIO SEMPERQVE MAGNIFICO HESPERIO RURICIUS. Spoponderas, fili carissime, ut mihi aliquos de ramusculo, quem ex amaritudine in domesticum saporem uertendum transferendumque susceperas, flosculos destinares, quorum odore cognoscerem, quam spem spei gerere deberem, utrumnam ipsi flores germina aut rursus ipsa germina fructus sui qualitate 1 discrepare uidentur v 2 aptate S 4 iuditii 8 5 tuam addidi monente Krvschio, om. S 6 discendisse S ex v, est S 8 ostenderis S B ocioso S 9 cespite S 11 fecudat S (n man. alt.) fructum S 12 producat om . 81, in marg. adiecit 82 tuae gestatem 81, tua egestatem 82 14 si ante uero add. v, om. S 15 incuciat S 16 podoris S 17 preconio S 18 pereclitetur S 28 deuictissimo S 24 ramuscolo S 25 transfendumque S 26 flusculos S destinaris S promitterent idemque iterum fructus utrum possent te excoquente mitescere et dulci eloquentiae cibo audientium corda satiare. quod quia, nescio quam ob causam, facere distulisti, oportunum uos admonendi tempus inueni, quo in harmonia mundi uniuersa animantia bruta pariter et elinguia, incedentia, uolantia atque reptilia suis quaeque modis, suis sibilis, suis quaeque uocibus etsi sono dissono aut ore diuerso, pari tamen affectu quasi uno concentu in laudem proprii auctoris erumpunt et potentiam, quam promere nequeunt, sentire se produnt. Hoc namque tempore cuncti orbis species rediuiua reparatur et, quicquid in eo situ squalidum, frigore turbidum, glacie concretum, nuditate deforme, ariditate praemortuum hactenus fuit, ad instar resurrectionis emergit, ut discat humana fragilitas de uisibilibus inuisibilia et de praesentibus futura cognoscere et spem uenturae melioris aetatis deposita desperatione percipiat. nunc etiam tellus sterili rigore conclausas quasi uirili semine -ita uerno tempore concepto occultis maritata meatibus uenas laxat ad partum. et hinc, quod deliciis suaue, quod esui dulce, quod usui utile, quod uictui necessarium, quod uisui iocundum, quod olfactui gratum, quod tactui blandum, omne producit. siquidem haec est illa temperies, quae mundi nascentis materiam quasi adhuc in incunabulis teneram gremio quodam clementissimae altricis conplexa nutriuit, ne substantiam nullo labore duratam aut aestiuus feruor exureret aut hiemalis algor extingueret aut uentorum flabra portarent. habet itaque susceptus tuus conuenientissimum tempus, quo animi socordia tandem aliquando detestata hebetudinem cordis exacuat et, si inter homines declamare non potest, saltim inter pecudes clamare aut inter uolucres garrire festinet. 1 possint SKr . 2 mitiscere S cybo S, uerbo v 3 saciare S daulisti S 4 armonia S 5 incendentia S 6 quequae S 8 propri S 10 rediuina S 11 turpidum S clacie S 14 prestantibus S, corr. v 15 desposita S disperatione S 16 stereli S ligore S conclusas v 17 ita] hoc v 18 diliciis S 20 olfatui S omne S (o in ras. mati. alt.) 22 in ante gremio add. v 23 complexu v 24 exureret v, exuretur et S 26 conuentissimum S 27 detestata 82 in margine, depstata 81 in contextu, deposita v habitudinem S