IN HVMNVM I. v. 1—14 Honorem gloriam. O re nostro. Pio i. glorioso. Paractera graece repercussio, inde paractericum carmen, dicitur repercussum eo quod repercutitur unus uersus ab altero, hoc est initium primi fit ultimum secundi. Vnius Adae. Ob meritum ob causam. Minores i. posteri. Vnius Christi. Quae patuit fuit ianua, quia per illam mors intrauit. Iudam uocat iniquum fratrem, quia Christus omnes discipulos suos fratres appellat. Transitus translatio Enoch. Quid amisit qualem locum perdidit. Parent praeparent. De transitu Christi, quia et nos ita transiemus. Aequor diluuium. Archa Noe ex lignis leuigatis fuit dolatis et non habuit magnum pondus. 1 Ioh. 41, 51 20 caiTem * m. 2 in mg. A 24 ũciũ (tn marg . initiG m. 2) A Similiter iusti non habent pondera criminum. Hostia summa T. 17-41 est Isaac. Tacitis tectis, quia immolationem Christi futuram tegebat. Reserat aperit. Heres Iacob, ad quem uenit hereditas Isaac. De Iacob loquitur, quomodo proeliatus est cum angelo. Iacob claudus fuit, quia angelus eum tetigit in neruis, et propter mysterium et ideo Iudei non manducant neruos. Gens Iudeorum. Claudicat in credendo. Venitus uenditus. Venundatus a ueneo, is, quasi uenum eo, sed uenum non est in usu. Fratrem suorum. De Ioseph loquitur. Venditus a Iuda. Reppulit a nobis. Omnia totam terram Aegypti. De Pharaone loquitur. Dum cessant tu similiter semper peris. Sanguine suo. De agno loquitur, quem immolauerunt filii Israel in pascha, de cuius sanguine fecerunt signa in ostiis, quia angelus illa nocte transiebat per totam Aegyptum interficiens omnia primogenita Aegypti, et ubi sanguis erat, nullum malum faciebat. Obruit dimergit. Vnda baptismatis. Refecta saturata. De filiis Israel loquitur, quando pluit illis deus manna. Adoptat eligit. De filiis Israel loquitur, quando adorauerunt idola. Sibi a se. Indicium signum, quia homines ante legem nesciebant habere peccatum, non concupiscentiam, nec ipsam sentiebant esse peccatum, donec insinuant, ut lex dicens \'nec concupisces rem proximi tui\'. En lapis ecce de lapide dicit, unde fluxerunt aquae. Iste lapis significat Christum,, sicut ait apostolus petra autem erat Christus\'. Munus holocausta. Seditiosa: Dathan et Abiron, De filiis Israel loquitur, quando insurgentes contra Moysen uoluerunt eum lapidare, et tunc descendit ignis de caelo super holocaustum et consumpsit illud et maximam partem castrorum in tantum, ut, si Aaron tenens turibulum cum incenso non stetit inter mortuos et uiuos, paene omnes. morerentur. Heres populus, qui egressus est de Aegypto et in deserto fuit mortuus excepto Iosue et Caleb. Et Iosue diuisit terram populo suo; ita Christus disponit beata regna patris suis fidelibus. Muros de Iericho dicit, quando filii Israel ueniebant de Aegypto 22 cf. Exod. 20, 17 24 I Cor. 10, 4 13 pasca A 20 nesciebat A 25 abyran A 29 incenaio A 31 Calep A sacerdotes portauerunt archam per sex dies, in septima ceperunt v. 41—110 ciuitatem. Archa dei caro Christi uel ecclesia. Vellere sub ; de Gedeon loquitur, qui cum uellet proeliari contra Madianitas, petiit signum, ut esset ros super uellus siccata terra et alia nocte esset ros super terram siccato uellero. Vincis o Iephte. Gentes Madianitas; de Iephte loquitur, qui cum pergeret in bellum promisit deo dare in munere quicquid primum inuenisset. Qui et inuenit suam filiam dicens: Non claudam os meum super te, sed deo implebo, quod dixi. Tamen dedit ei spatium II- mensium, ut lugeret uirginitatem suam. Quare hoc? Quia lex maledicebat omnes feminas, quae non haberent semen. Affectum dilectionem, quia plus dilexit deum quam, filiam. Tulit abstulit a nobis. Mandati euangelii de noua lege, ubi legitur: Si aliquis percusserit te in maxillam, praebe ei alteram. Temerante maculante. Mouent ad credulitatem duros Iudeos, licet omnes crederent et signa mouerent, sed omnes duri Iudei credere noluerunt* Tulit attulit. Seruuis generi humano cum debuisset afferre poenas, attulit pro poenis munera. Tulit sustinuit. Vita Christus. Tartarus infernus, tartarus dicitur profunditas inferni apo tartarizin a tremore, quia profunditas alicuius rei tremet. Profanus Adam, quasi sacrilegus peccando. Dura rebelli, quia ex illis discipuli eius fuerunt. Gustato potato, quia pro nostra gente sanguis eius fuit effusus et cotidie potamus ex co. Euinxerat ualde ligauerat. Vincla caritatis apostolis et martyribus, quos non poterant supplicio terrere. Hostes inimici Iudei. Properare aduenturn indicum priorum prophetarum. Munera nostra corpus et sanguinem nostrorum. Priorum prophetarum. Piis sanctis. Sectae hereses plenae sunt in ecclesia. C Corui impii. Columba ecclesia. Prauis, dicitur toruosus, non rectus. Visio Christi remuneratio erit electis et damnatio reprobis. Spiritus longum habet spi, sed maluit poeta corrumpere regulam quam minuere Trinitatem. 9 cf. ludic. 11, 36 14 Luc. 6, 29 3 dege deom A 6 Iepte A (bis) 15 mouna A 20 a portarrixin A = ixo ταϱταϱίξειν