IN LIBRVM V. Coeperat aduenerat dies, in qua ludei pascha celebrare T, 1—19 debebant. Pascha dicitur a transitu, non a passione ut quidam dicunt. Ista enim die transierunt filii Israel ex Aegypto. Pascha autem erat apud Iudeos agnus, qui immolabatur ad uesperum. Gloria maiestas Christi. Pulchra locutio est, quando pro persona per circumlocutionem declaratur qualitas, ut Virgilius \'robur Troianorum\' Hector, ita dicitur gloria domini Christus. Clarificem in resurrectione. Consonam consors; quia 1 Eccl. 24, 5 29 cf. Aen. II 281 6 cauicula A 23 lit III (in marg . m. 2) A patrem uocauerat, respondit ei pater. Ita uox non fnit dei patris substantialiter, sicut columba non fuit Spiritus sanctus nec ex aliis columbis generata, sed ex aere, ita ista nox non fuit patris substantialiter, sed signum ut demonstraretur Christus filius dei. v. 20—97 Annua, quae singulis annis celebrabat; annua uniuersalis, quia uno quoque anno in mense primo Aprili, qui hebraice nisan uocatur, apud Iudeos pascha celebratur. Et sciendum, quia Iudei non habebant computum, sed per XXX dies numerabant mensem et lunam. Prima die mensis faciebant primam lunam, decima die decimam, quarta decima die quartam decimam et tunc immolabatur agnus et fiebat pascha. Ex more in comedendo agnum cum suis discipulis secundum consuetudinem Iudeorum. Humilem. Humilis dicitur quasi adclinis. Sepulchrum albae formae est deforis, intus uero corruptione plenum mortuorum, dicitur autem sepulchrum quasi sine pulsu sine flatu. Liuor proprie est tumor plagarum, aliquando autem pro inuidia ponitur ut in hoc loco. Pactus promittens, pollicens. Paciscor duo praeterita habet, pepigi et pactus sum et est polissemus sermo multa significans. Paciscor pacem facio et promitto sicut in hoc loco. Paciscor adipiscor, ut Virgilius mortem pro laude pascisci adipisci. Nomisma a nomine dicitur, quia denarius nomine regis insignitur. Sterili matre utinam fuisset mater eius sterilis, ut non potuisset nasci. Sors melior fortuna. Primum optat poeta, ut non fuisset ille natus, et si natus, ut cito mortuus esset. Fusus natus. Signifer signa ferens. Ipse enim signum osculo ferebat. Premis est imprimis. Pax in enses in praelia. Enses pro bello posuit. Per id quod efficit, id quod. efficitur, intellegitur. Aut. Lupus numquam osculatur agnum. Puero Malcho. Parce cessa. Parco multa significat indulgeo uel seruo, inde parcas apes dicimus seruatrices mellis. Et parco est cesso, sicut in hoc loco. Aliger alas gerens. Concilium ipsa multitudo, consilium res de qua agitur, conciliabulum ipse locus. M i 11 e, finitus numerus est pro infinito. Vanis fauillis sententiis uel mala intentione. Fauilla est cibi ignis et dicitur a graeco, quod est fage comedere. 20 cf. Aen. XII 49 Pulsare percutere, colapte graece cudere, inde colaphus\' colli incussio, uel caedere alapas dare. Plausit fauit, T. 103-156 arrisit, quia ante sub seruitute diaboli eramus. Alapa est incussio faciei dicta a lata palma. Infectum inperfectum sed factum. Sanctio promissio. Damnauit puniuit sillud opus, quod fecit quando erat inmemor, damnauit quando fuit memor. Cedunt recedunt. Delicta. Delictum est, quando id quod agere debemus dimittimus, et dicitur quasi derelictum. Rigeo facit praeteritum rigui, inde dirigeo durum facio. Commercia pretia. Commercium commutatio mercium et proiecit in corbanan. Corbanan enim est gazophilatium, ubi dona populi recondebantur. Corban donum, inde corbanan donarium, ubi reges et principes dona condebant in sabbato. Incassum. Casses dicuntur retia aranearum, inde aduerbium incassum inutiliter., Vertat subuertat. Sanior iustior. Angens constringens, suffocans. Recte per guttur suspensus fuit, quia de illo male locutus est, de Christo. Iudas inter caelum et terram periit, et ut quidam dicunt in ficu, quia non erat dignus, ut ab his elementis reciperetur. Refuga, retrorsum uadens. Apostata graece, retro conuersus latine uel retro cedens. Hinc uerbum apostato, apostatas et nomen apostasia ipsa res retrocessio. Et iste ludas apostata fuit, quia apostolorum dimisit consortium et Iudeorum caecitati se sociauit. Ad iugulum ad decollationem. Iugulum prope est collum, inde est quod iugulare dicimus decollare. Lucus. Lucus est locus amoenus et arborosus. Iudei in siluis et in excelsis locis adorabant idola. Idolum dicitur quasi idos dulos seruitus formae et deriuatur idolum ab idea sicut formula a forma. Tunc antiquo tempore. Barrabbas interpretatur filius patris eorum diaboli, bar graece filius, abbas pater uel barrabas per duo r. filius magistri eorum. Rabbi enim hebraice, latine magister. Iussus fuit, pro omnibus Christus passus fuit, etiam pro latrone. Omnis enim non semper generaliter ponitur sed particulariter, quia dominus passus est non pro malis. Toruafalx. Falx est ferrum unde inciditur foenum, per falcem intellegitur maledictio Iudeorum, T 1 24 locus(u a m. 2) A 25 siliuf (i eras.) A 26 fort . idodulos 27 diriuat A quando dixerunt: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Sicut enim falce inciditur foenum, ita Iudei ista maledictione incisi r. 158—108 sunt. Vigili sagaci. Lauisse pro lauare. Sacrum, quod praestat ueniam. Implet arundo manum: cum dicit implet, demonstrat, quod magna fuit. Arundo idem est et ferula. Sceptrum inualidum infirmum, quia exilis et flexibilis herba est. Vacuum quia non habet medullam. Moxque postquam illusus fuit, Christus in alienis uestibus illusus fuit. Allegorizat. Hoc accepto alieno dimisit proprium uestimentum et iterum accepit, significat quod depositurus erat mortalem carnem et iterum sumpturus resurgendo inmortalem. Vt mutabile mortale. Vinum felle. Mirra et fel amarissimum reddunt uinum. Discriminis supplicii. Supplicium tormentum. Ideo crucem elegit, ut leuius nos saluaremus a diabolo et eius fraudibus inposito signo crucis, quia si lapidatus fuisset, ut Iudei uoluerunt, portaremus lapidem in signum eius. Cruce sua dominus continet totum mundum sicut ipse dicit: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Positus ergo in cruce dominus uertice tenuit orientem, pedibus occidentem, dextra septentrionem, laeua meridiem. Hae sunt quattuor partes mundi, quae graece ita uocantur: Oriens anathole, occidens disis, septentrio arctos, meridies mesimbria. Colligit coniungit. Tribus linguis scriptus est iste titulus: hebraice propter diuinam scripturam, ut uidelicet omnis lingua secundum uocem apostoli confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris. Ergo Iudei uelint nolint confitentur, quia Christus rex Iudeorum est; graece propter humanam sapientiam, quia Graeci multas artes inueneruut; latine propter romanam potentiam, omnibus gentibus paene imperabant. Exuuiis spoliis, exuuiae sunt proprie pelles ferarum exutae a membris earum, sed abusiue pro omni spolio ponuntur. Scisma graece scissio, hinc et scismatici haeretici, qui se scindunt a fide catholica. Licet unum fuerit iudicium supplicium crucis Christo uidelicet et latronibus, non fuit tamen unum meritum, quia Christus propter nostram salutem pendebat. Sententia iudicium. Beas 1 Matth. 37, 25 17 cf. Ioh. 12, 32 I 6 fexibilis A 7 quia] Iq( A 81 scismata A ton meson in bono et in malo, in malo sicut in hoc uersu, ubi hi mundo damnabiles rei; in bono sicut in sequenti uersu, ubi reus est mundus obnoxius et debitor, quia debet illi aeternam fidelitatem. Conuicia a uicinis dicuntur, quia uicini inter se v. 314—265 probra iactant. Colligit coadunat, facit apostropham ad paradisum. Edem hebraice, paradisus graece, hortus latine. Violentum pro grandi uiolentia. Facinus ton meson est, sicut et facio, a quo deriuatur. Aliquando enim bonum facinus dicitur. Polum caelum, non partem sed totum nuncupauit, quia eclipsis partem poli tenet, quando fit secundum naturam. Sed tunc non fuit naturalis, sed signum. Et sciendum quia eclipsis solis nunquam fit nisi in tricesima luna uel in prima, tunc quarta decima erat. Exequiis seruitiis: exequiae dicuntur, quae secuntur cadauera mortuorum. Delituit abscondit. A lateo componitur deliteo. Non mansura diu .8. ipsa lux solis, nisi per tres horas. Mystica figurata. Per spatium trium horarum significabatur, quod tribus diebus iaceret dominus in sepulchro, a sexta hora usque ad nonam. Tres horae sunt, quibus occultatus est sol. Verbum de uerbo transtulit, cum dixit mystica, secreta. Mysticon enim Graeci dicunt secretum. Ne-c tellus sine clade fuit sine damno. Modo dicit, quomodo condoluit terra, quia iam dictum habet de caelo. Supremum ultimum. Suppremo per duo pp. significat ultimum et uenit a uerbo supprimo, sed hic non potuit propter metrum, supremus uero per unum p. summum deum significat. Apex sublimitas Christi. Succumbere deorsum cadere, putans cum auctore, suo ad infernum descendere. Vagas mutabiles. Perdita genus humanum. Consistentia manentia mundus. Penniculo spongiae, quam circumdederunt hysopo cum arundine. Manzeribus de scorto natis. Ideo Iudeos de scorto natos dicit, quia uirum animae suae Christum deserentes Barraban latronem quasi adulterum eligendo secuti sunt. Acetum ex optimo uino fit et dicitur quasi acidum acerbum. Ita et Iudei de patribus de patriarchis nati sunt. Odiosa propago ini-. mica generatio. Bonus Christus dicitur a graeco, quod est boo H Ils 13 equf (ii a m. 2) A seruit\' (iis a m. 2) A 19 mistichon A 31 x (e a m. 2) A x. 23 T. 266-323 I uoco, eo quod omnes naturali bonitate uocat. Dimisit, quia uoluntate mortuus est. Mors non adiit illum sicut homines. Non obeunte deo non moriente diuinitate, obeo significat circumdo, significat et morior. Fatiscunt habundanter resoluuntur, hio hias os aperio. Facit inchoatiuum hisco, hiscis, hinc conponitur fatisco ex graeco, quod est fatos multum, unde affatim aduerbium et fatisco uerbum, quod significat habundanter. Fragore sonitu. Fragor dicitur magnus sonitus, tractum a fractis rebus. Maius templum uocat corpus Christi, quia erat plenum diuinitate. Alumni socii, sicut socius gemit alterum uel discipulus magistrum, ita et illud Christum. Poetice dixit ob dolorem nudasse templum sua pectora uidens Christum mori et hoc secundum Iudeos, apud quos uestis scindebatur, si eis accideret aliquis dolor. Sciendum uero quod duo uela erant in templo: unum interius, alterum exterius, quod exscissum est. Patescit aperitur, ostendit quod significat scissio ueli, reserationem uidelicet legis. Sicut enim facies Moysi uelamine operiebatur, ita lex ante aduentum Christi carnali et litterali intellectu tecta erat Non formauit, non creauit te. Vipereo serpentino. Poetice mortem patrem habuisse illum serpentem, per quem primus homo seductus est, matrem uero eius culpam fuisse, quam idem homo commisit. Ad tempus, ideo dicit ad tempus, quia mox resurrecturus erat post tertium. diem. Per ecbasin per euagationem, quando redit ad narrationem. Et patenti aperto. Cruor dicitur a currendo, quamdiu currit, etiam sanguis cruor uocatur. Mansore habitatore. Nobilis s. locus ex eo, qui illic iacuit. Nobilior, qui inde surrexit. Augebat multiplicabatur. Et referrent illi discipuli dicerent. Signate anulo praesidis. Sigillauerunt sepulchrum sigillo et bulla anulo ipsius Pilati. Excubiis uigiliis. Excubiae dicuntur uigiliae diurnae, sicut uigiliae nocturnae. Sabbata. Sabbata et sabbatum singulariter unum diem demonstrant. Per hoc quod dicit septimum diem, commemorat ultimum ostenditque diem dominicum, qui sequitur, primum esse, quia omne tempus per . VII. dies uoluitur huius saeculi. Cum munere cum unguento aromatibus perfecto. Aromatum genus est unguenti 6 an ᾰὄος ?17 ita-erat in marg. m. al. scr. A 27 referunt A et colligitur sicut messis. Dispensans l. perficiens quae v. 933-409 circa sepulturam domini erant. Angelica fide fideli narratione angeli; ideo in specie ignis apparuit angelus, ut terreret custodes. Sopitos dormientes. Exuuiae sunt uestimenta mortuorum. Soluere disligare. Contectum uestitum, coopertum. D euectare portare. Fur nunquam diligit moram. Perituros άπὸ ϰοιυου̃ est figura a communi. Non tuba festiuitas, in qua tuba canitis. Non unctus tuus rex. Nec tua uictima, quia in kalendis et in neomeniis in noua luna faciebant Iudei uictimas et elemosynas et magna conuiuia. F u scata denigrata. Synagoga primum sponsa Christi fuit et postea adoratis idolis adulterina facta est et in loco illius Christus sibi, sociauit ecclesiam sicut apostolus dicit: Desponsauit sibi ecclesiam non habentem maculam neque rugam. Beata uirgo Maria praesignat ecclesiam, quia illa casta et uirgo fuit ante partum et post partum, ita ecclesia cottidie spiritaliter filios deo gignit in baptismo et tamen casta permanet fidei integritate. Diuulgans annuntians. Hoc poeticum est. Index indicatrix redeuntis Christi. Duobus discipulis euntibus in castellum Emaus apparuit et in fractione panis se demonstrauit. Obusti assati. Apostatice incredule. Thomas. Thomas interpretatur abyssus. Didym u 8. Didymus interpretatur dubius uel simillimus, quia ex parte similis erat Christo. Limine ianua. Quisquis magus. Ars magica semper uult latere et nunquam demonstrare se nec magus diligit eos, qui requirunt artem eius. Pendula pendentia. Fluctiuagam pisces, qui in fluctibus uagantur. Viam rationem, non uacat a mysterio. Rete plenum fuit. CLIIII. Iste numerus significat numerum electorum. Ret e praedicationem uocat, quia sicut reti pisces, ita animae piorum praedicationibus discipulorum coniunguntur. Dignis fidelibus. Concluditur capitur. Sicut illi rete miserunt in dextra, ita Christus suos in dextera parte beatitudinis. Vlnis brachiis. Ad uestigia imitationem. Olenos graece cubitus, inde ulna dicitur pars brachii. Vnam fidem. Constare permanere. Allegorizat. Piscem aqua 13 cf. Paul. ad Eph. 5, 27 2 lepultura dfie A 7 AIIOKENT A 21 apyssna A, 23* baptismum, Christus est panis sicut ipse, Ego sum, inquit, panis uiuus. Spiritus sanctus ignis, quia Spiritus sanctus in linguis igneis apparuit discipulis in die pentecostes. Hinc aqua T. 405—436 baptismatis. Epulis ad epulas edendas. Modico paratu parua praeparatione; parua, non luxuriosa, sicut solent facere reges et principes. Ritu ex more, quia antiqui prandentes toris discumbebant. Toris herbis, ubi discubuerunt cum magistro. Operario Petro, oues dicit praedicatores. Bethania ciuitatula est in monte oliueti posita et interpretatur domus oboediens. Dextra aequalem gloriam significat. Dominus non habet dextram dextra pro aequalitate et potestate ponitur. Plurima innumerabilium bonorum discipuli non scripserunt omnia, quae fecit Dominus, sed tantum scripserunt, quantum pertinet ad saluandum genus humanum, quia si facerent, non potuisset mundus capere. Carta dicta a Cartano oppido, ubi primum repertus est usus cartarum, sicut pergamentum a Pergamo oppido. Cartae sunt membranae, membranae autem sunt pelles ouium et dicuntur eo quod a membris ouium exuantur. Descriptis miraculis hortatur poeta secum omnes canere Christo et gratias referre.