IN LIBRVM III. v. 1—34 Thalamis pro nuptiis: thalame graece uoluptas, inde thalamus dicitur, ubi uoluptas perficitur. In ydriis. Lacus appellat hydrias et dicuntur a latendo, quia ibi latebant aquae; ydor graece aqua, inde ydriae dicuntur uasa receptui aquarum parata. Gaudia fantasia, imaginatio quaedam poetae est, quoniam insensibili rei dat sensum ut desinerent esse quod [non] erant, et inciperent esse quod non erant. Inocciduas uuas indeficientes fideles, nunquam perituros. Pampinus est folium uitis, quod a calore solis et iniuria imbrium protegit racemos. Ita diuina protectio fideles sanctae ecclesiae, ne deficiant, (ab) aduersantibus huius seculi protegit et munit. Post postea, postquam in uinum conuertit aquam. Febris. Febris dicitur a feruendo, et licet a calore dicatur nonnunquam frigida est, et in diuina scriptura omnes infirmitates febris dicuntur nomine. Quantum imperii, uirtutis. Admiratio est; quantum illius rei dicimus, ut quantum uini, quantum aquae. Rura uillas. Casas domos pastorales. Castellum, diminutiuum a castris. Candore miser alii gaudebant propter suum candorem, iste contristabatur, quia lepra gaudet in corpore. Lepra graece uarietas, inde leprosus dicitur qui uariis coloribus maculosum corpus habet. Quaeritur, cur leprosus in uia occurrit domino; quia lex praecipiebat, ut omnis leprosus a consortio communis habitationis separetur. Febris febris, licet a feruore dicatur, aliquando tamen frigore corpus cruciat. In funere in dubia morte. A funibus funus mors dicitur. (Funes) T. 34—83 candelae, candelae sunt funes cera obliti. Coquebat, quia primum frigida est febris, postea calida. Fontem dicit fidem mulieris, quae in corde latebat. Iras uexationes nigrorun dicit, non quod spiritus nigri sunt, non enim accidit color nisi corporibus, sed nigros dicimus damnatos uel mortuos a graeco, quod est nicros, et maligni spiritus propter malignitatem dicuntur nigri, quia licet perpetualiter uiuunt, tamen mortui sunt felicitati aeternae. Honorem dicit hominem, quia homo honor est omnium naturarum, per illum enim omnia honorantur. Norat Christus; diabolus secundum substantiam dei est, quia ipse eum creauit, secundum autem id quod malus est, non est dei, quia deus eum bonum creauit et cuncta ualde bona fecit. Arentes algas siccas herbas. Algae dicuntur purgamenta matris uel alicuius rei, ideo marina loca petiit, ut ibi quisquis deum uerum esse monstraret. Cymbae nauiculae. Cymba graece, cumba latine. Librabant tendebant, modificabant. Librare proprie est aliquid in altum extendere. Ratis proprie est incastratura trabium uel strues lignorum. Flabris uentis, inde flabellum diminutiue paruus uentus. Hyems est quarta pars anni, sed abusiue pro tempestate ponitur. Procellis magnis undis; procella est uentus cum aqua mixtus. Vada salsa saliuae aquae maris. Poeticum est quod dicit salsum, quia mare Galileae dulcem habet aquam, habilem ad potandum ideo dicit hoc, quia generaliter dicitur ab amaritudine, et sciendum quia nauigationes domini in mari fuisse Galileae dicuntur. Naufragia periculosa putabant se naufragia passuros. Dormire est quiescere, dormitare ante quietem pigritare et somniculari. Citus cito; uerba turbatorum, in turbatis enim non est continuus sermo sed separatus. Exiliens gaudens propter Christum. Auidas cupidas. Pennas dicuntur habere uenti propter suam uelocitatem. Prosiluere cum impetu exilierunt; gemino dixit, quia duo erant. Mala supplicia. Legio. Legio est vi-dc-LX VI demones; legio keras dicitur graece, macedonice phalanx. Duplex, quia 35 interius erant demones peruasi, exterius uinculis inretiti. Pro 1 candelęm A 7 nikroa A = νεϰϱός cf. p. 346, 3 26 fuer in mg. A 33 sexingenti in mg. A 34 kera A 22* v. 80—142 I meritis, quia dignum erat, ut inmundus mundum peteret. Oletum et olidum idem est et sunt ton meson, unde semper egent epitheton adiectiuo nomine. Phalanges multitudines et est lingua Medorum, quod dicimus legiones. Horrens toruus, horribilis; tria sunt epitheta sine coniunctione, quae figura uocatur asyndetos. Sine usu, sine officio. Cum dicit resoluta ostendit, quid sit paralisis. Lisis, solutio; paralisis, resolutio, inde paraliticns per sua membra resolutus. Vincula compaginationes. Nerui sunt uincula corporis, cum uero resoluuntur laxum et fluuidum reddunt corpus. Malis infirmitatibus. Quinque modis datur infirmitas: primo propter gloriam dei, ut laudetur deus sicut in Lazaro et in caeco nato; secundo ad custodiam uirtutum sicut Paulo, ne insolesceret tanta magnitudine; tertio ad augmenta uirtutum sicut Tobiae et Iob, qui patienter ferentes infirmitatem sanctiores fuerunt; quarto propter peccata sicut huic paralitico; quintus modus est reproborum, qui hic ideo incipiunt torqueri. ut per haec tormenta ueniant ad aeterna sicut contigit Herodi et Antiocho. Grata mercede uicaria, quia illum, a quo portatus fuerat, portabat. Haec dicta sunt per periphrasin. Clauso ultimo. Functa pro defuncta. Adultae excretae, quia duodenis erat, digna iam coniugio. Spem dicit, quia in illa erat spes posteritatis. Funera cadauer. Inundantem profluum, nomine emorreusa sanguinem fluentem. Ema graece sanguis, reuo refluo. Filum uocat fimbriam uestimenti Christi. Mos erat apud Iudeos ut in IIII. angulis pallii fila ponerent iacintiri, ut per haec discernerentur a ceteris gentibus. Lugentia. Metonymice sunt lugentia. Culmina moesti tecti deflentem domum, in qua erant deflentes, per id quod continet et id quod continetur. Moriens pro mortua. Trepidus dubius. Vlulans ton meson est. Vlulatus dicitur exercitus insequens et exercitus fugiens. Funereos funeri aptos tibia sonantes. Vis est musicae artis, ut gaudentes plus gaudere faciat et dolentes plus dolere. Plangor luctus. Frequens magnus. Versis, subest cantilenis qui prius plorauerunt per 2 epteton A 4 fort . nos dicimua 6 asintbeos A 7 paralisin eorr. in -siB A 13 tantam magnitudinem A 14 tbobic A 23 emat A 27 metonomie A dolorem, nunc plangunt propter insperatum gaudium. Contrarium, esse uidetur, quod dicit euangelista \'mortua\' puella, et hoc quod dominus non est mortua\'. Vtrumque tamen uerum est, nam hominibus mortua erat, illi qui suscitare eam poterat, non erat mortua, sed dormiebat. Biothanatus bis mortuus, nam thanatos mortalis, athanatos, immortalis. Inclite generose, cleos enim v. 144—217 gloria. Filius Dauid dicitur, non aliorum patrum, quia ad eum, repromissiones de filio dei specialiter factae sunt. Cognosce pro cognoscere. Torpens pigrescens, deficiens. Sed domus Israel tantum praecepit eis in Israel ire, ne Iudei occasionem haberent dicendi ad alios: Pergunt et nos dimittunt. Hoc nomine ut Israel uocarentur. Verba sunt poetae per parenthesin. Gratis aduerbium est a gratia. Est autem gratia spontaneum donum, quod sine merito alicui impenditur, acsi diceret dominus: Et uos mei estis et oues meae sunt et pascua mea sunt. Nolite ergo uendere meis ouibus pascua doctrinam uel spiritum sanctum, qui datur per inpositionem manus. Hoc dixit, ut sacerdotes exemplum haberent, quatenus ne uenderent sacerdotale ministerium. In paradyso quidam fons est, ex quo procedunt quattuor flumina : Geon ipse est Nilus; Phison ipse est Ganges; Tigris et Euphrates propriis nominibus uocantur. Synagoga dicitur congregatio, sicut ecclesia conuocatio. Dimenso diminuto. Reduci reuertenti. Nil tollit sicut solent medici quiddam praecidere de membris, ut totum corpus sanetur. Instaurans reparans. Chelydrus diabolus. Cherson, terra; ydor aqua, inde chelidrus serpens, quia in terra et in aqua potest esse. Despectans deorsum aspiciens. Iuges continuos, ideo dicit iuges, ne per aliquot annos putares currere infirmitatem. Ima petunt terrenis opibus inhiant; inhiare est intendere. Modo allegorizat. Illa mulier significat illos, qui pondere peccatorum pressi terrenis opibus delectantur. Maioribus maiora miracula quam sicut fecit Moyses, plus enim fuit de duobus piscibus et quinque panibus magnam multitudinem satiare quam de inmensa largitione , coturnica. Coturnix idem est et ortigometra. Cophinus et corbis 35 et canthara idem sunt. Aucta amplificata ; tanta copia fragmentorum 6 anathos A 20 eufrates A 34 ozzigometra A corbes A T. 220—270 suscepta est, quanta non (fuerat apposita. Diem solem. Pallor nigredo. Poeticum est quod dicit rapiente, poetae enim dicunt solem sero mergi in oceano, mane surgere in oriente. Hesperus stella est, quae surgit post occasum solis et uocatur Venus media nocte, mane uero Lucifer. Arua planities maris. Arua sunt quicquid sustinent aliquid, arua auium sunt ager, arua nauium mare, arua hominum terra. Glaueis uiridis coloris; glaucus dicitur uiridis, est autem color inter album et nigrum. Sub calle pedestri sub itinere pedum. Genesar regio est trans mare Galileae et dicitur Genesar, generans auram sibi, sicut mare tempestatem. Quot quanti. TyrusetSidon ciuitates sunt maritimae, interpretatur autem Tyrus angustia, Sidon uenatio, quae etiam ante Sarra uocabatur ... Pro uitio infirmitate. Cham fuit filius Noe, unde omnes Chananei dicuntur. Odoratae, quia cibis odorem accipit; odorum est quod ex se ipso odorem dat, odoratum quod aliunde accipit sicut uestimentum, odorisecum quod insequitur odorem sicut canis. In sentibus in errore gentilitatis. De gramine de doctrina euangelii de scientia dininarum scripturarum, quae Hebreis datae sunt. Hebrei enim tunc in deum credebant, aliae uero gentes nondum credebant, unde psalmista: Notus in Iudea deus. Attemperat coaptat; organum uocat officia membrorum, nostrum enim corpus quasi ex officio musicae artis constat, quia sicut musica ars foris fidibus temperatur, ita corpus aequalitate elementorum. Nam infirmitas corporis nil aliud eat nisi inaequalitas elementorum, sanitas uero aequalitas illorum est. Organa concordia membrorum ; nerui sunt uincula corporis. Geminanda multiplicanda s- si ieiuni reuerterentur, ipse labor itineris famem augeret. Qua turba. Enorme inmensurabile; norma est regula uel mensura, inde enormis, cuius per sui magnitudinem mensura non potest inueniri. Secundi feminei, primus sexus uirilis, secundus muliebris. Et aetatis secundae pueri uel prima aetas est infantia, secunda pueritia. Reliquias suas et culmina eadem sunt, est autem 21 Psalm. 75, 2 9 genaser (a tx e) A 11 tirus A 16 uestis êtum A, in mg . odorisecum m. 2 18 in °rore A1 epexegesis quae fit, quando una res aliis uerbis bis repetitur. Sportarum. Sporta est uas ex foliis palmarum contextum. Poetice- T. 270-330 tice dixit expauisse ipsam famem, messem uocat ipsas reliquias. Lichnus. Lichnus graece, latine lucerna. Clarum communis figura est, quae graece dicitur ϰοιυου̃ . Ignotos, quia antea ees non uiderunt Alfa prima littera est Graecorum, w ultima. Enachos licet postea sit, non est littera sed character numeri, et per haec significatur \'deus initium et finis\', sicut ipse dicit in apocalypsi: Ego sum alfa et w, primus et nouissimus. Principium intelligitur Christus per Moysen, qui in tertia mundi aetate fuit, finis per Heliam, qui in quinta aetate fuit prope iam sextam, et adhuc uiuit uel inter Heliam et Moysen stetit, quia ipse initium et finis prophetiae. Limine uitae in ingressu quasi in ostio resurrectionis stans, quia iam ultima aduenerat aetas, in qua electi resurgentes ad uitam aeternam erant transituri. Deiectus lumina. Figurata locutio deiecta lumina habens, in deiectione oculorum eius humilitas ostenditur. Tributum uectigal et dicitur a uehendo. Totus mundus reddebat censum Caesari V. anno unum nummum aureum. Per alios V. unum argenteum et per alios aereum; ter quini XV. et hoc est indictum uel indictio. Gerulum portitorem, piscem uidelicet qui habebat in ore staterem duo dragmata. Dragma est genus nummi, quod appendit X. denarios, hinc dicitur quasi decima pars dragmatis sit, dragma uero aliter est duo denarii et dimidium. Idem est et stater, praeterea statera dicitur ubi aliquid ponderatur. Aliter dragma dicitur graece, latine fabula; inde dragmaticum carmen dicitur fabulosum. Aulae in aula in palatio. Aula dicta est ab aulaeis cortinis. Est autem aula domus regalis. Non annis, quia non possumus, sicut apostolus \'Estote paruuli \' malitia, sensu autem perfecti\'. Nec resupina superba, resupinos dicimus superbos, qui resupini et erecti solent incedere. 8 Apoc. 1, 8 29 I Cor. 14, 20 1 repetit A 5 KOENY A 9 apocalipsis A 11 Heliā A 12 fecit A1, corr . stetit m. 2