IN LIBRVM I. T. 1-9 Paschales sollemnes. Metaphorice alloquitur lectorem sub specie conuiuae inuitans ad paschale carmen ueluti ad cenam. Paschales uocat dapes caelestia mysteria. Dignatus, participium pro uerbo dignare. Accubitare dicit, quia antiqui cubando prandebant. Supercilium: cilium dicitur pars corporis pellis, qua teguntur oculi; \'cillere\' dicunt Graeci mouere, inde cilia dicuntur a mouendo, sicut palpebrae a palpitando. Hinc supercilia dicuntur pili, qui superminent oculis. Ponitur hic supercilium pro superbia, quae maxime oculis deprehenditur. Pone pro depone, et est aphaeresis. Hoc carmen ideo paschale uocat, quia illius agni facta narrat, qui \'pascha nostrum immolatus est Christus\'. Cognoscas intellegas; inter cognoscere et agnoscere hoc distat: cognoscimus quos nunquam uidimus, agnoscimus quos iam uidimus. Amicum, amicus quasi animi custos uel animi aequus. Artificis artificalis. Est autem artificalis codex pompatice conpositus secularem retinens eloquentiam, diuini autem libri nudis et simplicibus constant uerbis. Saciare replere, ac si diceret: magis debes repleri cibo spiritali quam corporali. Cibus est uictus coctus esui hominum tantum aptus, nam reliquorum animalium crudis est uictus. Hinc et apud Graecos et homo et cibus brosis uocatur, eo quod solus in animalibus cocto cibo utatur. Cenis 1 cf. I Cor. 5, 7 5 Eiplicit EPLA A (INC ΙΡ̄̄̄ LIBER S. I. m. 2), explicit Epistola B 12 gillere A, Illere B dnt (t ex r) A, dnr B 14 oculi B 15 oculos AB 16 afferesis A, afferesisis B 17 narrat lacta B 20 equus AB .26 prosis AB carminibus. Sensus est: si tu deliciosus i. insolens haberis, ut no- v. 9-85 strum carmen flocci pendatur a te eo quod sit modicum, pasce animum saecularium poetarum carminibus. Caenon graece, commune latine, inde caena dicitur a communicando, quia ibi multis apud antiquos prandebant, sicut et conuiuium dicitur a conuiuendo, quod Graeci sympusion uocant. Sed Cicero dicit melius latine conuiuium, ducit a conuiuendo, quod Graeci sympusium uocant a compotando. Quicquid uolat omnia genera auium. Allegorice loquitur. Tres sunt species philosophiae, quas hic tangit: Ethica, Physica, Logica. Per mare intellegitur Ethica inmortalis, quae de moribus hominum disputat; per terram Physica, quae de rerum omnium natura tractat; per astra Logica rationabilis, quae de diuinis rebus narrat. Carpsimus sumpsimus. Metaphoram seruat: per hortum paruum ingenium, per holus modicum carmen, per testam corpus caducum, fragile uel fictile uult intellegi; unde apostolus: Nos habemus thesaurum absconditum in uasis fictilibus corporibus nostris. Grandisonis, grandiloquis carminibus. Tres sunt caracteres: humilis, medius, grandiloquus, hos omnes Virgilius tangit. Tragico uili. \'Tragos\' enim graece, hircus latine; hinc \'tragemata\' graece, uilia munuscula, colobidia hebraice, latine bellaria. Getae, persona comica est apud Terentium. Getae ipsi sunt Mysii populi, ioculatores lusibus nimium studentes. Contagia uitia, scelera. Contagium est morbus porcinus dictus, quod unius contactu in plures diffunditur, idem est et porrigo a porrigendo eo quod ab uno in alios porrigat. Monimenta recordationes, monimentum memoria eo quod mentem moneat. Niliacis biblis. Nilus est Aegypti fluuius et ibi biblus nascitur. Biblus enim est maior iuncus, qui et papirus dicitur, unde fiebant libri apud antiquos. Bibli enim graece, latine libri. Dicitur autem \'Nilus\' quasi Neonilus nonum trahens limum. Odas laudes. Resonare concrepare, sicut in psalmo legitur: In psalterio decachordo psallam tibi. Sed hoc non recipitur de psalterio, 6 cf. de sen. 13, 45 16 cf. II Cor. 4, 7 31 Psalm. 143, 9 1 nsolens AB 4 latine om. A 5 conuinium] sc . conbibium et conbibendo multos A1B 12 logica A, astrologica B t rstionat A 22 misu Al, mnsii B . X. 21 sed de X praeceptis legis. X- chordas uocat uetus testamentum, in quo X praecepta legis continentur. Psalterium est instrumentum musicnm habens X chordas et percutitur ab inferioribus et resultat ab inferioribus. Per \'odas\' X chordarum psalterium unlt intellegi, v. 31—43 .X. chordas\' -X- legis praecepta. Arcibus in mansionibus. Arx dicitur altius aedificium in ciuitate, dictum ab \'arcendo* repellendo, eo quod longe repellat a se hostem, quia etymologia etiam dicitur. Sceptrum imperium. Est autem gestamen regis et pro regno ponitur. Principium deus dicitur uel quia sine initio uel quia omnia quae sunt ab eo initium essendi sumpserunt. Medullis mentibus. Medulla est interior pars ossium, dicta eo quod sit media. Curis, cura dicta eo quod cor urat. Serpit penetrat. Cecropei: Cecrops fuit rex Graecorum ueneniferis imbutus doctrinis, hinc Cecropeum uenenum dicitur doctrina illius mala. Spirantis odorem: Hypallage est, debuisset enim dicere: sectantes odorem spirantis uitae. Pedorem faetorem. Pedor proprie dicitur faetor pedum. Pagi. Page graece dicitur fons, inde dicitur uilla, eo quod sit iuxta fontem sita; inde pagani dicuntur uillani, eo quod longe sint a ciuitate dei uel quasi ex uno fonte potantes. Laborintus fuit ypogea subterranea fossa, quam fecit Daedalus. Fabula talis est. Pasiphe fuit uxor Minois, regis Cretae, quae amauit taurum et per consilium Daedali, qui erat artificiosissimus, concubuit cum eo, inde natus est Minotaurus semihomo semitaurus, qui comedebat homines. Videns autem hoc Daedalus fecit ypogeam subterraneam fossam cum C. ostiis, in qua inclusus est Minotaurus, quam domum Laborintum uocauit et dicitur Laborintus quasi labor intus, quia qui semel ingrediebatur, nunquam reuertebatur. Hinc poeta metaphorice Laborintum uocat errores Atheniensium, qui uilibus delectantur carminibus magis quam ueris dictis euangelicae lectionis. Reuera taurus Minois regis notarius fuit, qui cum Pasipha concubuit, nomine Minotaurus. Daedalus artificiosissimus fuit, cuius 1 chordaru ̄ B 2 quo X] quorum AB 6 altus B 7 repellat om. B et himologia AB 15 yppalage AB 17 taaore ̄ A fetor A page] pue AB 20 uno] fort . uiuo uel auo 27 laBorarintns AB . Domine artificiosi uocantur. Hinc logodaedalos dicimus subdole loquentes. Labruscam, labrusca uocatur agrestis uitis, dicta v, 45-114 quod in labris uiarum nascitur. Vua dicitur quasi uuida, placidis unis euangelicae lectionis. Saliunca flos est rosae similis fetida, dicta a saliendo eo quod cito crescat, quae graece orcitunica uocatur; saliuncam mittit pro gentilitate. Fana, fone graece uox; hinc fanum dicitur templum eo quod ibi responsa dabantur, et profanus quasi porro a fano longe a templo dei. Metallis simulacris. Iuger est quantum par boum potest arare in die. Plagas climata, V. zonae sunt mundi, III. inhabitabiles et duae habitabiles. Toxica autem uocat saecularia carmina uilium rerum, quae ducunt hominem in tartara. Vireta uirentia, amoenum dicitur quasi amunium sine officio locus tantum uoluptati aptus. Per latices per baptismum. Animantur uiuificantur, hoc est quod in euangelio legitur: Qui sitit ueniat ad me et bibat, et de uentre eius fluent aquae uiuae; hoc autem dicebat de spiritu, quem accepturi erant credentes in eam. Vt messis collectio dei. Per horrea caelestes mansiones. Merx mercis lucrum, merces mercedis retributio. Omnipotens: oratio poetae. Omnipotens compositum est ab eo nomine, quod est omnia et potens, participium quod proprie ad deum pertinet. Est autem ex nominibus, quae comparatione carent, quae fit in augendo aut in minuendo. Omnipotens enim est, cuius potentia nec augeri nec minui potest, ideoque nec comparari. Potens autem simplex dicitur quasi patens eo quod illi omnia patent. Aeterne, aeternum a graeco deriuatur quod est eon, quod pro perpetuo accipitur. Deus graece timor interpretatur, uenit autem a graeco \'theoro\' uideo. Sedulius hic morem antiquorum seruauit peetarum et maxime Virgilii, proposuit enim, inuocauit, narranit. Procella dicitur eo quod percellat homines timore uel naues unda. Sol dicitur eo quod solus apparet in die; luna dicitur quasi lucina, ea est et Iuno. Apud gentiles dicitur lucina eo quod in lucem nascentibus praeest secundum deliramenta gentilium. Luna autem 15 cf. Ioh. 7, 38 1 logodelos AXB subdolo A1B 4 est om. A 17 autem om. A 30 nauis A 21* v, 66—106 corniculata est in crescendo et decrescendo. Qui stellas. Hyginus et Aratus astrologi fuerunt fingentes se scire numerum stellarum, sed mentiti sunt. Nullus enim hoc scit nisi deus. Potestates, quia quaedam sunt quae dominantur calori, aliae frigori, aliae tempestatibus. Diuersa in corpora. Corpus a corruptione dicitur, quia cito resolui possit et hoc loco corpus intellegi uult omne quod V sensibus percipitur uel quicquid dextra procreatur. Mysticum Graeci dicunt secretum, unde mystica dicuntur secreta et mysterium atque symmistes secretarius. Arca, Arca dicta, quia quae continet nobis arcana sunt occulta. Modo allegorizat, quod significet arca. Diluuium. Sicut, inquit, ille qui in arca salui fuerunt morientibus aliis, ita nunc, per baptismum, in quo fides sanctae trinitatis continetur, saluantur fideles et damnantur infideles. Nam diluuium significat peccatum, aqua diluuii baptismum. Callis- 1 i s, callis dicitur a callo a callo pecorum, qua pecora pergunt. Semita dicitur quasi semis uia. Via dicitur a uehendo quasi uehea uel, sicut Augustinus dicit, uia dicitur a ui pedum, eo quod pedibus teratur. Sunt autem IIII genera uiarum callis, semita, uia et actus. Actus dicitur uia publica duo carpenta recipiens duo plaustra, unum euntem, alterum redeuntem. Hiemps: hiemps dicitur ab hemisperio, quod est dimidia pars sperae caelestis. Vernare est florere, hinc uernale tempus eo quod tunc floret totus mundus. Patentem apertam, patentem siluam uocat multitudinem miraculorum. Side e ra a considerando dicta uelut a sidero uerbo mico, quod significat moueo, quia simul cum caelo mouentur. Pectus pulmonem, de pulmone enim uox egreditur. Bibulus, bibulus dicitur multum bibens. Post inuocationem suam facit narrationem. Chaos, chaos dicitur primordialis confusio. Viuacibus diu uiuentibus. Viuax dicitur multum qui uiuit, hinc Virgilius \'uiuacis cornua cerui*. Abusque et adusque pro ab et ad ponitur. Naturae, quia humanae naturae est ut moriatur homo uel post C. annos. Mors est priuatio uitae, dicitur autem mors secundum Augustinum a morsu uetiti pomi. 30 Ecl. VII 30 1 Yginus AB 10 archana A 11 inquid AB 20 fort . euntum-redeuntum Grandaeuo situ nimia senectute, situs pro senectute ponitur, \' v. 108-142 . proprie situs dicitur lanugo terrae in locis neglectis soli inaccessis. Ponitur hic situs pro uetustate. Frigidus dicitur, quia in iuuenibus sanguis calet, in senibus uero friget; frigidus ergo uetulus. Cum seniore uiro, quia Abraham iam senex erat, siquidem Abraham centenarius, Sara uero nonagenaria habebatur. Senes dicuntur secundum Varronem quasi se nescientes, quia prae nimia senectute delirant. Plus pietatis habens s. in deum. In hoc crudelis fuit Abraham, quoniam filium decollare uoluit, sed pius, quia deum plus quam filium dilexit. Occumberet meret. Modo allegorizat: Abraham significat deum patrem, Isaac filium, aries humilitatem. Duas naturas in Christo credimus, unam personam, et sicut aries immolatus est et Isaac incolumis mansit, ita humanitas Christi passioni succubuit, sed diuinitas inpassibilis fuit. Loth interpretatur declinans, Sodoma pecus mutum, quia contra naturam irrationabiliter peccabant. Chaos confusio elementorum, perditionem significat mundi. Nota est historia. Pluit deus ignem et sulphur super Sodomam, quoniam angelus praecepit Loth et uxori eius, ut fugerent et post se uultum non deflecterent. Aspiciens uxor eius retro uersa est in statuam salis, et bene in statuam salis, ut hoc exemplo mentes audientium condirentur, ne similia perpetrando similia paterentur. Insuaterga, qui si fecerit, faciet sulcum obliquum tortuosum aut uulnerabit crura iugalium. Per arantem designat praedicatorem, per arationem praedicationem ipsam orationem. Sicut enim arator non debet referre uultum in sua terga, ita praedicator non debet ea facere, quae praedicat uitanda. Frondea pro frondosa, frondosum dicitur habens frondes; frondeum uero aliquid de frondibus ramis factum sicut scena umbraculum. Plexos curuos. Trisulcis trifidis. Serpens tanta agilitate linguam mouet, ut uideatur hominibus trisulca. Chelidrus serpens, qui uiuit in terra et in aqua. Cherson graece terra, ydor aqua, inde chelidrus quasi chersidrus eo quod in terra et in aqua possit uiuere. Incedens ingrediens. Baptisma, baptisma hebraice, 7 cf. meam de Remigio comment. p. 21 13 inoolimus A1 26 ea fatere ferre B 27 fatere (c a m. 2) A 33 chelidus A1 chersidus A1 T. 143—180 balneum graece, lauacrum latine. Rude nouum, hic et haec rudis et hoc rude, trium generum est et significat nonam, quando uero uirgam decorticatam, feminini est rudis. Rudus etiam ruderis neutri generis est, trita tegula uel ruinae maceriarum. Moyses typum Christi gerebat sicut in apostolo legitur: Omnes in Moyse baptizati sunt in Christo. Sicut enim saluatus est populus Israel in mari rubro sub Moyse et exercitus Aegyptiorum deletus, ita et nos sub Christo in baptismo saluamur et diabolus cum suis aduersitatibus uincitur. Clamat uox domini super aquas. Quattuor sunt elementa, quorum duo sibi sociantur in leuitate ignis et aer, sursum enim semper feruntur; duo sociantur sibi in grauitate terra et aqua, semper enim a superioribus ad ima cadunt. Abyssum, abyssum uocat nimiam profunditatem scripturarum, nam abyssus nimia profunditas dicitur. Nimbis pluuiis. Nimbus dicitur densa et repentina pluuia et dicitur nimbus quasi nubus a nubibus, sicut imber quasi umber ab umbra. Ne ctaris dulcedinis. Nectar generale nomen est omnium dulcedinum. Siccus dicitur quasi sine suco. Metallum uocat omne durum. Christus erat panis, quoniam dedit eis panem sicut ipse dixit \'Ego sum panis uitae\'. Christus petra, quoniam dedit eis aquam, sicut apostolus ait: Petra autem erat Christus. Christus in undis, quoniam duxit eos per mare. Rudenti uociferanti. Ruditus proprie est uox asinorum sicut balatus ouium. Sol stetit ad Gabaon contra Gabaon, ciuitas est metropolis. Arma dicuntur eo quod armos tegunt. Famulata obtemperantia. Iesusnaue et Iosue idem est et interpretatur saluator. Sine more consuetudine, quia corui prius solent rapere quam ministrare. Auido cupido, guloso. Ales dicitur ab alis, cornus a raucitate suae uocis. Heredem Eliseum, heres dicitur ab herendo uel ab ero domino. Astra, astra dicuntur ab astreo, astrologo. Sulcos rigas. Tria elementa sulcum faciunt. Aer diuiditur sagitta, aqua naue, sed cito in se recurrunt, in terra uero sulcus manet, ignis non recipit sulcum, sed quicquid 21 cf. I Cor. 10, 4 3 rudus] rudis AB 10 elementa mundi B 16 fort . numbus 31 astrolo (go a m. 2) A ..... inuenit in se conuertit. Helias, si mutetur a in o et accentus v. 185—233 in ultima sit, helios sol. Helias interpretatur deus mens dominus, hel deus, i mens, as dominus. Coetus apud latinos masculini generis, apud graecos neutri est τον̃ ϰήτοας et pluraliter τὰ ϰήτη , inde coete grandia legimus, hebraice leuiathan dicitur. Depositum commendatum. Spirante auxiliante. Babilonia quam Nabuchodonosor erexerat. Achemeniam. Achemeniam, rex Parthorum, fuit tanti furoris, ut si semel irasceretur, nullo modo placari posset, quousque XII homines immolarentur. Cuius iram iste habebat. Nil urente rogo nil incendente igne. Rogus est coadunatio lignorum. Vecors sine corde, ue pro non ponitur, sicut uesanus non sanus. Pecudes de minoribus, pecora de maribus dicimus. Septena tempora VII annos. A parte totum, unus quisque enim annus IIII tempora habet. Hirsutus pilosus, quia in modum aquilarum pili et ungues eius excreuerant. Nec minus s. similiter, figura est quae litotes dicitur. cum duo abuegatiua faciunt unum adfirmatiuum. Tyranni, tyrannus apud Graecos pro rege ponitur, apud Latinos uero pro inuasore alienae possessionis. Belua trissyllabum est; resolutio in metro, et posuit singularem numerum pro plurali. -VII. enim fuerunt leones. I n faucibus, Fauces sunt maxillae, et dicuntur fauces a fage - i. comedere. Dic ubi. Per recapitulationem alloquitur naturam sub interrogatione, quam poeta facit sibi quodammodo respondere. Qui tartara. Modo introducit illam quasi sibi respondentem. Anum uetulam. Sara duo patiebatur, nam anus erat et sterilis. In anguem draconem. Nimbis pluuiis. Filiis Israel Deus pluebat manna; illi uidentes dixerunt manhu, quod interpretatur \'quid est hoc ?\' ideoque cibus ille manna dicitur. Volucres, uolucres dicuntur a crebro uolatu. Tria lustra tria quinquennia. Viro Ezechiae. Graeci per Olimpiadas per quadriennium numerabant sua tempora, Romani uero per lustrum per quinquennium, quia quinto anno redintegrat sol suum ortum. Nam primus annus habet dies CCCLXV et unum quadrantem, secundus et tertius annus 4 plural B, pir A τΚΗΚ CTH AB 8 partor (tl a m. 2) A 17 adfirmatiua ̄ B 21 leones fuer B 22 fage] sc. fagein cf. p . 318, 7 similiter, quartus uero habet CCCLXVI dies, quia quattuor quadrantes faciunt unum diem; ipse est bissextus qui quarto anno inseritur. Quinto uero anno inchoat sol eosdem cursus. Verbi gratia sol in primo anno est in fronte arietis, secundo in spatulis, tertio in latere, quarto in renibus, quinto uero in frontem iterum reuertitur. Lustrum etiam dicitur a Iustrando eo quod Romani totam ciuitatem quinto anno lustrabant cum cereis et lampadibus in honorem suorum deorum, quomodo nos facimus per singulos annos mense Februario in honorem sanctae Mariae. Lustra uero T. 234—257 pluraliter dicuntur cubilia ferarum. Naufragus, naufragus dicitur qui sustinet damna in mari. Naus graece, nauis latine; inde naufragium dicitur nauis fractio. Caminus et clibanus graeca sunt et fornax latinum. Rictus est nimia apertio oris. Venit autem a uerbo \'ringo\' os aperio. Instimulante prouocante. Stimulus est proprie uirga habens ferrum in summitate, qua ammonentur boues. Nempe non, inquit, mirum est si ista contra naturam facta sunt. Quocumque in quamcunque partem. Vana uel fana idola. Sinistro peruerso. Dolet poeta de erroribus paganorum. Idolum diminutiuum est ab idea forma. Dementia deliramenta. Lira enim sulcus est aratri, inde deliro exorbito, a uia rationis deuio. Proprie autem delirare est, quando boues de sulco exorbitant, ita et senes delirare dicuntur, quoniam a uera locutione recedunt. Bouem apin, nam apis uocatns est taurus, qui Isidi reginae offerebatur. Semihominemque simiam, simia enim semihomo et semicanis est. Tria genera sunt simiarum: una est uillosa, quae spinx dicitur, alia cercopithecus dicitur caudam habens, tertia sine cauda, quae simia nuncupatur faciem et pedes ad similitudinem hominis habens, ceterum uero corpus ad similitudinem canis. Vt uolucrem ibin. Ciconias dicit Aegyptiacas domesticas, quas Aegyptii colebant propter serpentes, quos deuorabant. Geminum aequalem. Geminum pro aequali posuit, quia illi tres dies in initio Mundi aequales fuerunt, post uero solem quarto die creatum inaequales sunt dies, aut enim crescunt aut decrescunt non tantummodo in aequinoctiis. Fugantur obtenebrantur, et hoc 26 fpioix A 27 circopecrit\' A 30 aegiptia//////aecas A poeticum est, quia stellae a stellando dicuntur. Lignee. Ligneus Y. 266—300 dicitur homo, qui lignum adorat, sicut lapideus, qui lapidem adorat. Surdis ad surdos. Surdus dicitur eo quod sordes capitis retineat, mutus dicitur a mugitu eo quod uocis sonum naribus retinet. Culmina a culmo dicuntur. Carduus, carduus est herba spinosa, quae uulgo calcatripa uocatur. Monstra idola, idea forma. \'dulia\' seruitus est, inde idolatria seruitus idolorum et idolatra homo dicitur seruiens idolis. Montem. Montem appellat difficile carmen euangelii. Tolis, Tolus est summa pars tecti, unde contignatio procedit. Vbi dantur digna petenti. Illud tangit quod in euangelio dicitur: Petite et accipietis. Reprobus reprobatus. Angulus populus lude.. orum. Ille lapis est Christus, qui reprobatus fuit a Iudeis, quando dixerunt: Nolumus hunc regnare super nos, et in psalmo: Lapidem quem reprobauerunt et cet. Lapis angularis dicitur Christus, quia coniungit sibi gentilem populum et Iudaicum, ueluti lapis coniungit parietes. Simplet simplum faciat. HISTORIA DE ARRIO. Arrius fuit doctor Alexandriae ciuitatis, quae est metropolis Aegypti, quam aedificauit magnus Alexander. In qua erat Petrus episcopus, sub quo iste erat doctor scholae. Qui latenter docebat esse Filium minorem Patre et Spiritum sanctum minorem utroque. Tunc Petrus missus est a Licinio, socio Constantini, in carcerem propter fidem catholicam, quam praedicabat. Cui Christus apparuit in specie pueri pulcherrimi inductus colobio candidissimo adeo ut uix conspicl posset, sed dilacerato ueluti a canibus. Deinde Petrus grauatus pondere catenarum, quibus erat ligatus et non ualens surgere, clamauit dicens: Domine quis ita te affecit dilacerauit? Cui dixit Dominus: Arrius me scidit, diuisit enim me a patre meo, sed uide ne ei communices. Postea interfecto Licinio a Constantino, quia eius imperium uolebat praeripere, congregauit Constantinus maximam synodum trecentorum uidelicet et X ei VIII episcoporum exceptis diaconibus et abbatibus, ubi 11 lob. 16, 24 15 Psalm. 117, 22 * 14 palmo (s cras.) A 30 constantio (n a m. 1) A 32 ibatib; A \' iussus est uenire Arrius, ut ibi eius patesceret fides. Qui cum adpropinquasset ad synodum, sancto Alexandro episcopo in oratione perseuerante nimio terrore arreptus est, adeo ut omnia uiscera eius dolore deficerent. Tunc iussit sibi parari latrinas. Ad quas cum uenisset, diffusa sunt omnia uiscera eius, quia iusto indicio t , 300—332 dei sicut uacuus erat mente, sic remansit uacuus uentre. Curua per auia per falsitatem praui dogmatis. Auium est locus sine uia, a pro sine ponitur. Nepos, nepos dicitur filius filii et nepos quasi natus post. Quando filium. aut filiam significat, facit hic nepos et haec neptis, quando uero luxuriosum, hic et haec 10 nepos. Aui, auus dicitur quasi auitus antiquus. Totum commune. Communio uel communitas in sancta Trinitate est exceptis relatiuis nominibus. Quod potest cathegorizari de patre, hoc de filio, hoc de spiritu sancto: ut bonus, magnus, pius,. omnipotens et cet. exceptis sicut supra dictum est relatiuis nomini-15 bus. Quo crescat ubique perfectus est non creatus. Arrius dicebat esse creaturam\', sed mentitus est, non enim fuit creatus, sed genitus. Nam quia qui summus excelsus. Intellege uim uerborum: Non hic est filius qui et pater, sed hoc est filius quod et pater una substantia. Distat inter hic et hoc, hic ad 20 personas, hoc ad substantiam pertinet. Vnum sumus. Non dixit \'unus\' sed \'unum\' una substantia. Arrius unum unam substantiam scire debet. Ille enim dicebat tres esse personas bene, et tres substantias male. Dicebat enim Filium minorem Patre, Spiritum sanctum minorem utroque et contra Sabellius unam sub- 25 stantiam bene, sed unam personam male. Dicebat enim: Pater quando uult, pater est, quando uult, filius est, quando uult, spiritus sanctus est. Iste Sabellius fidem ternam debet scire. Ast hic Arrius. Cachinnus est dissolutus risus crispus. Potest etiam hoc ad philosophos referri, nam philosophus aliquis so multum loquitur sicut Epicurus, qui de creatione mundi multa dixit. Dicebat enim mundum ex atomis constare. Tacet nimis alter sicut Pythagorici, qui quinquennio discebant, per quinquennium r 5 difosa A 7 parui A1 corr. m. 2 24 pat (re a m. 2) t A 25 sapeilius A 32 athomis A 33 pitagorici A silentes meditabantur; ambulat Peripateticus, stat Stoicus, amat fletus Socrates. qui semper flebat eo quod uideret homines huius saeculi uitia sectari, crispat cachinnum Democritus, qui semper risisse dicitur, quia uidebat homines auaritiam et turpia lucra huius saeculi sectari. Hinc luuenalis perpetuo risu agitare solebat pulmonem Democritus\'. Vexilla dicuntur a uehendo. Vexillum v. 337—363 est signum militare. Ianua uos. Apostrophum facit ad illos, qui Christo militant. Ianua dicitur Christus, quia per ipsum uenitur ad ipsum. Ianua est initium domus et dicitur a Iano deo, cui consecratum erat initium uniuscuiusque rei. Inde Ianuarius mensis dicitur eo quod anni sit principium. In albo in caelesti libro. Album est tabula, ubi scribebantur eorum nomina, qui ad militiam recipiebantur, et si aliquis eorum interemptus esset, ad caput nominis ipsius 8 littera scribebatur, quae mortem significat. Tremit sonat atque dicit: Parate uiam domino. Leo magnam uocem habet et ipse est rex bestiarum, propter quod uero Marcus in similitudinem leonis pingitur, quia ea uoce suum inchoauit euangelium ut uox clamantis in deserto, et regalem Christi describit dignitatem. Iuuenci, uituli. Iuuencus dicitur a iuuamine eo quod iuuamen praebeat ad sulcandam terram hominibus. Iuuencus enim erat solitus immolari in templo, et Lucas ea describit, quae dominus in templo et circa templum gessit. Iohannes per aquilam designatur, quia sicut aquila in reuerberatis oculis solem aspicit, ita Iohannes supra omnes caelos uolitans diuinitatem Christi, quam ceteri euangelistae describebant. Proceres principes. Proceres proprie dicuntur mutuli capita trabium, quae eminent in aedificiis. Hinc principes proceres dicuntur eo quod emineant inter ceteros. Mensis uocatur a mene a luna, quia secundum cursum lunae mutantur menses. Maniplos primitiuum est, inde manipulus diminutiuum, proprie autem quingenti milites, idem est et cohors. Manipulos uocat bona opera. Meto est colligo, inde dicitur messis, quod singulis annis colligatur. Metior metiris est mensuro, metor metaris est 5 Sat. X 33 10 ani\' (u a m. 2) A 18 4m iferto (de a w. 2) A describebat A 31 choors A eligo. Ab hoc loco incipit poeta exequi quod promisit. Promisit enim se scripturum ab Adam usque ad natiuitatem Christi.