Inmolat Deo Patri pius, fidelis, innocens, pudicus dona conscientiae, quibus beata mens abundat intus. alter et pecuniam recidit, unde victitent egeni. nos citos iambicos sacramus et rotatiles trochaeos sanctitatis indigi nec ad levamen pauperum potentes. approbat tamen Deus pedestre carmen et benignus audit. multa divitis domo sita est per omnes angulos supellex: fulget aureus scyphus nec aere defit expolita pelvis, est et olla fictilis gravisque et ampla argentea est parapsis, sunt eburna quaepiam, nonnulla quercu sunt cavata et ulmo. omne vas fit utile quod est ad usum congruens erilem; instruunt enim domum ut empta magno, sic parata ligno. me paterno in atrio ut obsoletum vasculum caducis Christus aptat usibus sinitque parte in anguli manere. munus ecce fictile inimus intra regiam salutis.