tum patrios cantare modos praecepta recusat organaque in ramis salicis suspendit amarae. Domus Ezechiae Regis Hic bonus Ezechias meruit ter quinque per annos praescriptum proferre diem legemque obeundi tendere, quod gradibus quos vespera texerat umbra lumine perfusis docuit sol versus in ortum. Mariae Angelus Gabriel mittitur Adventante Deo descendit nuntius alto Gabriel Patris ex solio sedemque repente intrat virgineam. Sanctus te Spiritus, inquit, inplebit, Maria, Christum paries, sacra virgo. Civitas Bethlem Sancta Bethlem caput est orbis quae protulit Iesum, orbis principium, caput ipsum principiorum. urbs hominem Christum genuit, qui Christus agebat ante Deus quam sol fieret, quam lucifer esset. Magorum munera Hic pretiosa Magi sub virginis ubere Christo dona ferunt puero myrrhaeque et turis et auri. miratur genetrix tot casti ventris honores, seque Deum genuisse hominem, Regem quoque summum. Ab Angelis pastores admoniti Pervigiles pastorum oculos vis luminis inplet angelici natum celebrans de virgine Christum. inveniunt tectum pannis; praesepe iacenti cuna erat; exultant alacres et numen adorant. Occiduntur infantes in Bethlem Inpius innumeris infantum caedibus hostis perfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis, fumant lacteolo parvorum sanguine cunae vulneribusque madent calidis pia pectora matrum. Baptizatur Christus Perfundit fluvio pastus Baptista locustis silvarumque favis et amictus veste cameli; tinxerat et Christum, sed Spiritus aethere missus testatur tinctum qui tinctis crimina donet.