Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat, pone faces caudis circumligat, in sata mittit allophylum segetesque cremat: sic callida vulpes nunc heresis flammas vitiorum spargit in agros. David David parvus erat, fratrum ultimus, et modo Iesse cura gregis, citharam formans ad ovile paternum, inde ad delicias regis; mox horrida bella conserit et funda sternit stridente Golian. Regnum David Regia mirifici fulgent insignia David, sceptrum, oleum, cornu, diadema et purpura et ara. omnia conveniunt Christo, chlamys atque corona, virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum. Aedificatio Templi Aedificat templum Sapientia per Solomonis obsequium; regina austri grave congerit aurum, tempus adest quo templum hominis sub pectore Christus aedificet, quod Graia colant, quod barbara ditent.