Procubuit Iericho, sola stant atria Raab. hospita sanctorum meretrix (tanta est fidei vis) incolumi secura domo spectabile coccum ignibus adversis in signum sanguinis offert. Samson Invictum virtute comae leo frangere Samson adgreditur; necat ille feram, sed ab ore leonis mella fluunt; maxilla asini fontem vomit ultro: stultitia exundat lymphis, dulcedine virtus. Samson Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat, pone faces caudis circumligat, in sata mittit allophylum segetesque cremat: sic callida vulpes nunc heresis flammas vitiorum spargit in agros. David David parvus erat, fratrum ultimus, et modo Iesse cura gregis, citharam formans ad ovile paternum, inde ad delicias regis; mox horrida bella conserit et funda sternit stridente Golian. Regnum David Regia mirifici fulgent insignia David, sceptrum, oleum, cornu, diadema et purpura et ara. omnia conveniunt Christo, chlamys atque corona, virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum. Aedificatio Templi Aedificat templum Sapientia per Solomonis obsequium; regina austri grave congerit aurum, tempus adest quo templum hominis sub pectore Christus aedificet, quod Graia colant, quod barbara ditent. Filii Prophetarum Forte prophetarum nati dum ligna reddunt fluminis in ripa, cecidit discussa bipennis. gurgite submersum est ferrum, sed mox leve lignum iniectum stagnis ferrum revocabile fecit. Hebraei in Captivitatem Ducti Gens Hebraeorum peccamine capta frequenti fleverat exilium dirae Babylonis ad amnes;