EVA columba fuit tunc candida; nigra deinde facta per anguinum malesuada fraude venenum tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam; dat nudis ficulna draco mox tegmina victor. De Abel et Cain Fratrum sacra Deus nutu distante duorum aestimat accipiens viva et terrena refutans. rusticus invidia pastorem sternit: in Abel forma animae exprimitur, caro nostra in munere Cain. De Noe et Diluvio Nuntia diluvii iam decrescentis ad arcam ore columba refert ramum viridantis olivae. corvus enim ingluvie per foeda cadavera captus haeserat; illa datae revehit nova gaudia pacis. De Abraham et Hospitio eius Hospitium hoc Domini est, ilex ubi frondea Mambrae armentale senis protexit culmen; in ista risit Sarra casa subolis sibi gaudia sera ferri et decrepitum sic credere posse maritum. Monumentum Sarrae Abraham mercatus agrum, cui conderet ossa coniugis, in terris quoniam peregrina moratur iustitia atque fides: hoc illi milibus emptum spelaeum, sanctae requies ubi parta favillae est. Somnium Pharaonis Bis septem spicae, vaccae totidem Pharaoni per somnum visae portendunt dispare forma uberis atque famis duo per septennia tempus instare; hoc solvit patriarcha interprete Christo. A fratribus Agnitus Ioseph venditus insidiis fratrum puer ipse vicissim cratera in farris sacco clam praecipit abdi, utque reos furti Ioseph tenet, auctio fallax proditur, agnoscunt fratrem veniaque pudescunt. Ignis in rubo Sentibus involitans Deus igneus ore corusco conpellat iuvenem, pecoris tunc forte magistrum.