quos colit ob meritum magnis donata triumphis, ergo age, bellatrix, quae vis subiecerit, ede, Europam Libyamque tibi; dic nomina divum. Iuppiter ut Cretae domineris, Pallas ut Argis, Cynthius ut Delphis, tribuerunt omine dextro. Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit, venatrix Ephesum virgo, Mars dedidit Hebrum, destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa Iuno suos Phrygiis servire nepotibus Afros, et quam subiectis dominam dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque iussit Romuleis addictam vivere frenis. perfidiane deum indigenum cecidere tot urbes, destructaeque iacent ipsis prodentibus arae? o pietas, o sancta fides! traduxit alumnos maiestas infida locos, et creditur istis numinibus quae transfugio meruere sacrari! an voluit servare suos luctataque multum religio infestas temptavit pellere turmas Romanis obnixa globis, sed fortior illam virtus luctifico camporum in pulvere fregit? immo ita est, armis et viribus indiga veri victa superstitio est et inanem gloria fugit.