ne liceat miseris vetitum committere nolle. cedite, si pudor est, gladiumque retundite vestrum, aspera nil meritos poenis plectentia iura; antrum carcereum dissolvite, corpora sub quo agminis innocui fato peccante tenetis. nemo nocens, si fata regunt quod vivitur ac fit: immo nocens quicumque volens quod non licet audet, alterutrum quia velle suum est nec fata reatum inponunt homini, sed fit reus ipse suopte arbitrio, placitumque nefas et facta rependit inpia suppliciis merito non sorte peremptus. quisque putat fato esse locum, sciat omniparentem nosse Deum nulli vetitum fatalibus astris, nec mathesis praescripto aliquo pia vota repelli. spirat enim maiora animus seque altius effert sideribus transitque vias et nubila fati, et momenta premit pedibus, quaecumque putantur figere propositam natali tempore sortem, huc ades, omne hominum genus, huc concurrite et urbes: lux inmensa vocat, factorem noscite vestrum! libera secta patet: nil sunt fatalia: vel si sunt aliqua, opposito vanescunt irrita Christo. sed multi duxere dei per prospera Romam,