Romam dico viros, quos mentem credimus urbis, non genium, cuius frustra simulatur imago, quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum, cum portis, domibus, thermis, stabulis soleatis adsignare suos genios perque omnia membra urbis perque locos geniorum milia multa fingere, ne propria vacet angulus ullus ab umbra? restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem. quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur, quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata cogunt ad facinus et inevitabile mergunt. quin et velle adigunt pravum insinuantia votum,