an cum vulturibus volitans ignota per auras umbra repentinam traxit de nube figuram? culminibus summis sedet, an penetralia servat? instituit mores et iura forensia condit, an castrorum etiam fossis intervenit, acres cogit ad arma viros, lituis ciet, urget in hostem? quae quis non videat sapientum digna cachinno? fingamus tamen esse aliquam, quae talia curet, umbram sive animam, per quam respublica fatum hauserit et calidis animetur tota medullis. cur non haec eadem de religione colenda consultat? cur non suspectat libera caelum? cur sibi praescriptum non commutabile fatum ut captiva putat? genesis cur vincula fingit? cui iam nolle licet quod tunc voluisse licebat, erroresque abolere suos ac flectere sensus. sic septingentis erravit circiter annis lubricaque et semper dubitans quae forma placeret imperii, quae regnandi foret aequa potestas. regius exortam iam tunc habuit status urbem non sine grandaevis curarum in parte locatis. mox proceres de stirpe senum tractasse videmus . clavum consilii; plebeias inde catervas