quae sub disparili subeunt nova corpora sorte.’ iam primum qui sit genius vel qui status illi conpetat ignoro, quid possit et unde oriatur, spiritus informis sine corpore formave et ulla sit species, et quid sapiat, quae munera curet, contra animas hominum venis vitalibus intus sic interfusas intellego, sanguis ut ex his accipiat motumque levem tenerumque vaporem, unde pererratis vegetet praecordia membris, frigida succcndat, riget arida, dura relaxet. sic hominis vitam sibi temperat atque gubernat vivida mens, quam tu ficto conponere temptas murorum 1 genio, qui nusquam est nec fuit umquam, quin et corporibus versat mens viva regendis summum consilium, fida ut tutacula nudis invalidisque paret, metuenda pericula vitet, utile prospiciat, varias agitetur ad artes, consultet cui se domino submittat et orbis quem putet auctorem, quem rerum summa sequatur, at tuus hic urbis genius, dicas volo, quando coepit adhuc parvae primum se infundere Romae? fluxit ab uberibus nemorosa in valle lupinis infantesque aluit, dum nascitur ipse, gemellos?