subsistat qualesque mihi serventur ad usus. tu me praeterito meditaris numina mille, quae simules parere meis virtutibus, ut me per varias partes minuas, cui nulla recidi pars aut forma potest, quia sum substantia simplex, nec pars esse queo. solis divisio rebus conpositis factisque subest; me nemo creavit, ut scindi valeam cunctorum conditor unus. crede, quod ex nihilo formavi, pars mea non est. quare age, mortalis, soli mihi construe templum, meque unum venerare Deum. caementa remitto, et quae saxa Paros secat et quae Punica rupis, quae viridis Lacedaemon habet maculosaque Synna; nativum nemo scopuli mihi dedicet ostrum, templum mentis amo, non marmoris: aurea in illo fundamenta manent fidei; structura nivali consurgit pietate nitens, tegit ardua culmen iustitia, interius spargit sola picta rubenti flore pudicitiae pudor almus et atria servat, haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes accipit, aeterno caelestique hospite digna. nec novus hic locus est; fluxit mea gloria in artus et lux vera Dei. Deus inlustravit alumnam