more noti, capiam tamen et tormenta adhibebo ipse incorporeus ac spirituum sator unus. quin et corporibus parilis consortia poenae decernam, possum quoniam renovare favillas antiquam in faciem, nec desperanda potestas: qui potui formare novum, reparabo peremptum. non desunt exempla meae virtutis in ipsis seminibus: natura docet revirescere cuncta post obitum, siccantur enim pereunte vigore quo vixere prius: tunc sicca et mortua sulcis aut foveis mandata latent et more sepulcri obruta de tumulis redivivo germine surgunt. numquid nosse potes, vel coniectare, quis istud tam sollers opifex struat aut quae vis agat intus? nil vos, o miseri, physicorum dogmata fallant. en ego gignendi Dominus ac restituendi quod periit Auxitque potens, arentia quaeque in veteres formas aut flore aut fronde reduco; idque ipsum quandoque homini facturus, inani surgat ut ex cinere structuraque pristina constet, quae mihi pro meritis vel per tormenta rependat crimina vel summae virtutis in arce coruscet non peritura dehinc quacumque in sorte manebit,