quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt, ego contra spero quod extra aciem longum servatur in aevum? nam si tota mihi cum corpore vita peribit nec poterit superesse meum post funera quidquam, quis mihi regnator caeli, quis conditor orbis, quis Deus aut quae iam merito metuenda potestas? ibo per inpuros fervente libidine luxus, incestabo toros, sacrum calcabo pudorem, infitiabor habens aliquod sine teste propinqui depositum, tenues avidus spoliabo clientes, longaevam perimam magico cantamine matrem (tardat anus dominum dilata morte secundum) nec formido malum, falluntur publica iura; lex armata sedet, sed nescit crimen opertum; aut, si res pateat, iudex corrumpitur auro. rara reos iusta percellit poena securi, sed quid ego haec meditor? revocat Deus ecce severa maiestate minax, negat interitura meorum per mortem monumenta operum. non occidet, inquit, ‘interior qui spirat homo; luet ille perennc supplicium quod subiectos male rexerit artus, nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis naturam; quamvis perflabilis illa feratur