robur enervatum gereret sine laude palaestrae. 1 inlecebrosus enim sapor est et pestifer horum, quae, dum praetereunt, miro oblectamine mentes inplicitas vinctasque tenent, vincenda voluptas, elaqueanda animi constantia, ne retinaclis mollibus ac lentis nexa et captiva prematur. luctandum summis conatibus, inter acerba sectandum virtutis iter, ne suavia fluxae condicionis amet, nimium ne congerat aurum, ne varios lapidum cupide spectare colores ambitiosa velit, ne se popularibus auris ostentet pulchroque inflata tumescat honore, ne natale solum, patrii ne iugera ruris tendat et externos animum diffundat in agros, et ne corporeis addicat sensibus omne quod vult aut quod agit, ne praeferat utile iusto, spemque in me omnem statuat numquam peritura quae dedero, longoque die mea dona trahenda.’ haec igitur spondente Deo quis fortis et acer virtutisque capax breve quidque perennibus in se praetulerit? vel quis sapiens potiora putarit gaudia membrorum quam vivae praemia mentis? nonne hominem ac pecudem distantia separat una,