hac ratione Fides sapienter conicit, immo non dubitat verum esse Deum, qui quod sumus et quod vivimus inlaesum semper fore, si mereamur, nos sperare iubet. caelestia si placet, inquit, ‘scandere, terrenas animo depellite curas, nam quantum subiecta situ tellus iacet infra dividiturque ab humo convexi regia caeli, tantum vestra meis distant mundana futuris, dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis. quidquid obire potest fugiatis censeo, quidquid naturae ratione capit vitium atque senescit pro nihilo, in nihilum quia sunt reditura, putetis, cuncta equidem quae gignit humus, quae continet, ipse principio institui nitidoque insignia mundo ornamenta dedi speciosaque semina finxi. sed tamen esse modum volui parcisque fruenda moribus indulsi, quantum moribundus et aeger corporis ac vitae volucris sibi posceret usus; non ut captus homo studiis et inaniter ardens duceret omne bonum positum in dulcedine rerum et specie tenui quas currere tempore iussi; atque aevum statui, sub quo generosa probarem pectora, ne torpens et non exercita virtus