exclamant alii, quod cute livida virus mortiferum serpere crederent. at non intrepidum terret apostolum tristis tam subiti forma periculi. adtollens oculos sidera suspicit Christum sub tacito pectore murmurans, excussumque procul discutit aspidem, abiectus coluber verberat aƫra atque oris patuli solvit acumina. mox omnis sanies deserit et dolor ceu nullo laceram vulnere dexteram, siccatusque perit vipereus liquor, hydrum praecipitem dum rotat inpetus, arsurum mediis intulit ignibus. sic nunc post hiemem vimque trucis freti, quo iactata ratis tunc Sapientiae est, cum sub sacricolis territa regibus vix panso poterat currere carbaso adflictosque suos turbine saeculi vectarat rabidis fluctibus innatans, morsum vulnificum lex pia pertulit. occultabat enim se prius abditum virus nec gravidum protulerat caput, contentum involucris atque cubilibus subter conprimere clausa silentia. sed, dum forte latens inpietas riget, dextram Iustitiae pigra momorderat succensi stomacho fellis inaestuans. heu, quam catholicam nil prope profuit puppem nasse sacri remigio stili