iam satis antiqui pepulisse pericula morbi nec quidquam restare mali, postquam medicina principis inmodicos sedarat in arce dolores, sed quoniam renovata lues turbare salutem temptat Romulidum, patris inploranda medella est, ne sinat antiquo Romam squalere veterno neve togas procerum fumoque et sanguine tingui. inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno? illa tyrannorum fuerat medicina, videre quis status ante oculos praesentibus ac perituris conpeteret rebus, nec curam adhibere futuris. heu, male de populo meriti, male patribus ipsis blanditi, quos praecipites in Tartara mergi cum Iove siverunt multa et cum plebe deorum! ast hic imperium protendit latius aevo posteriore suis cupiens sancire salutem. nimirum pulchre quidam doctissimus ‘esset publica res,’ inquit, ‘tunc fortunata satis, si