igne repercusso mentitos spargit in orbes. sunt animis etiam sua nubila, crassus et aer, est glaucoma, aciem quod tegmine velet aquoso, libera ne tenerum penetret meditatio caelum neve Deum rapidis conprendat sensibus unum; spargitur in bifidas male sana intentio luces, et duplices geminis auctoribus extruit aras. si duo sunt, igitur cur non sint multa Deorum milia cur numero Deitas contenta gemello est? an non in populos dispersa examina Divum fundere erat melius mundumque inplere capacem semideis passim nullo discrimine monstris, quis fera barbaries perituros mactat honores? dissona discretum retinent si numina caelum, convenit et nebulis et fontibus et reboanti oceano et silvis et collibus et speluncis, fluminibus, ventis, fornacibus atque metallis assignare Deos proprios, sua cuique iura. vel, si gentiles sordet venerarier umbras et placet esse duos sceptris sodalibus aequos, dic, age, quis terras dicionis sorte retentet, quis regat aequoreas aeterna lege procellas, ede coheredum distinctum ius dominorum. unus, ais, ‘tristi residet sublimis in arce, auctor nequitiae, scelerum Deus, asper, iniquus, qui quodcumque malum vitioso fervet in orbe sevit, et anguino medicans nova semina suco rerum principium mortis de fomite traxit. ipse opifex mundi terram, mare, sidera fecit, condidit ipse hominem lutulenta et membra coëgit,