quae te confundunt nebulae? quis somnus inerti incubat ingenio, cui per phantasmata duplex occurrit species bivio dispersa superne si vim mentis hebes stupor obsidet, aspice saltem obvia terrenis oculis elementa, quibus se res occulta Dei dignata est prodere signis, hanc heresin praesaga Patris praeviderat olim maiestas: fore qui rectorem lucis et orbis scinderet in partes geminatum segrege regno, idcirco specimen posuit spectabile nostris exemplumque oculis, ne quis duo numina credat imperitare, vagis mundi per inania formis . 1 una per inmensam caeli caveam revolutos praebet flamma dies, texit sol unicus annum; triplex ille tamen nullo discrimine trina subnixus ratione viget, splendet, volat, ardet, motu agitur, fervore cremat, tum lumine fulget. sunt tria nempe simul, lux et calor et vegetamen, una eademque tamen rota sideris indiscretis fungitur his, uno servat tot munera ductu et tribus una subest mixtim substantia rebus. non conferre Deo velut aequiperabile quidquam ausim, nec Domino famulum conponere signum; ex minimis sed grande suum voluit Pater ipse coniectare homines, quibus ardua visere non est. parvorum speculo non intellecta notamus, et datur occultum per proxima quaerere verum. nemo duos soles nisi sub glaucomate vidit aut, si fusca polum sntfudit palla serenum, oppositus quotiens radiorum spicula nimbus