conditor ergo boni Pater est et cum Patre Christus, nam Deus, atque Deus Pater est et Filius unum; quippe unum natura facit, quae constat utrique una voluntatis, iuris, virtutis, amoris, non tamen idcirco duo numina nec duo rerum artifices, quoniam generis dissensio nulla est, atque ideo nulla est operis distantia, nulla ingenii, peperit bona omnia conditor unus. nil luteum de fonte fluit nec turbidus umor