sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque principio rerum, Christus cum conderet orbem, vidit enim Deus esse bonum velut ipse Moyses historicus mundi nascentis testificatus vidit, ait, Deus esse bonum quodcumque creavit. hoc sequar, hoc stabili conceptum mente tenebo, inspirante Deo quod sanctus vaticinator prodidit antiquae recolens primordia lucis, esse bonum quidquid Deus et Sapientia fecit.