at nos delicias plumarum et linea texta sternimus atque cutem fulcro adtenuante polimus. felix qui indultis potuit mediocriter uti muneribus parcumque modum servare fruendi, quem locuples mundi species et amoena venustas et nitidis fallens circumflua copia rebus non capit, ut puerum, nec inepto addicit amori, qui sub adumbrata dulcedine triste venenum deprendit latitare boni mendacis operto, sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque principio rerum, Christus cum conderet orbem, vidit enim Deus esse bonum velut ipse Moyses historicus mundi nascentis testificatus vidit, ait, Deus esse bonum quodcumque creavit. hoc sequar, hoc stabili conceptum mente tenebo, inspirante Deo quod sanctus vaticinator prodidit antiquae recolens primordia lucis, esse bonum quidquid Deus et Sapientia fecit. conditor ergo boni Pater est et cum Patre Christus, nam Deus, atque Deus Pater est et Filius unum; quippe unum natura facit, quae constat utrique una voluntatis, iuris, virtutis, amoris, non tamen idcirco duo numina nec duo rerum artifices, quoniam generis dissensio nulla est, atque ideo nulla est operis distantia, nulla ingenii, peperit bona omnia conditor unus. nil luteum de fonte fluit nec turbidus umor nascitur aut primae violatur origine venae, sed dum liventes liquor incorruptus harenas praelambit, putrefacta inter contagia sordet.