omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae, sensibus in quinque statuens quae condidit auctor, auribus atque oculis, tum naribus atque palato quaeritur infectus vitiosis artibus usus; ipse etiam toto pollet qui corpore tactus palpamen tenerum blandis ex fotibus ambit, pro dolor! ingenuas naturae occumbere leges, captivasque trahi regnante libidine dotes! perversum ius omne viget, dum quidquid habendum omnipotens dederat studia in contraria vertunt, idcircone, rogo, speculatrix pupula molli subdita palpebrae est, ut turpia semivirorum membra theatrali spectet vertigine ferri, incestans miseros foedo oblectamine visus? aut ideo spirant mediaque ex arce cerebri demittunt geminas sociata foramina nares, ut bibat inlecebras male conciliata voluptas quas pigmentato meretrix iacit inproba crine? num propter lyricae modulamina vana puellae nervorumque sonos et convivale calentis carmen nequitiae patulas Deus addidit aures perque cavernosos iussit penetrare meatus vocis iter? numquid madido sapor inditus ori vivit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram ingluviem vegetamque gulam ganeonis inescent, per varios gustus instructa ut prandia ducat in noctem lassetque gravem sua crapula ventrem? quid durum, quid molle foret, quid lene, quid horrens, quid calidum gelidumve, Deus cognoscere nosmet ad tactum voluit palpandi interprete sensu,