<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><l n="28">in quo Christus inest, idem quoque plenus et unus,</l><l n="29">qui viget ac viguit super omnia quique vigebit</l><l n="30">participem nullum collato foedere passus. </l><l n="31">summa potestatum Pater est, 1 dominatio rerum,</l><l n="32">virtutum sublime caput, fons unicus orbis,</l><l n="33">naturalis apex, generisque et originis auctor;</l><l n="34">ex quo cuncta fluunt, et lux et tempora et anni</l><l n="35">et numerus, qui post aliquid dedit esse secundum; </l><l n="36">unus enim princeps numeri est, nec dinumerari</l><l n="37">tantum unus potis est. sic, cum Pater ac Deus alter</l><l n="38">non sit, item Christus non sit genitore secundus,</l><l n="39">anterior numero est, cui Filius unicus uni est.</l><l n="40">ille Deus, meritoque Deus, quia primus et unus, </l><l n="41">in virtute sua primus, tum primus in illo</l><l n="42">quem genuit, quid enim differt generatio simplex?</l><l n="43">unum semper erit gignens atque unus ab uno</l><l n="44">ante chaos genitus numeroque et tempore liber,</l><l n="45">quis dixisse duos rem maiestate sub una </l><pb n="p.208"/><l n="46">regnantem propriamque sibi retroque perennem</l><l n="47">ausit, et unius naturae excindere vires?</l><l n="48">numquid adoptivum genitor sibi sumpsit, ut alter</l><l n="49">externi generis numerum praestare duorum</l><l n="50">debeat et geminum distans inducere numen? </l><l n="51">forma Patris veri verus stat Filius ac se</l><l n="52">unum rite probat dum formam servat eandem,</l><l n="53">non amor adscitus sociat nec iungit utrumque</l><l n="54">coniurata fides, pietas sed certa genusque</l><l n="55">unum, quod Deus est, summam revocatur ad unam. </l><l n="56">haec tibi, Marcion, via displicet, hanc tua damnat</l><l n="57">secta fidem dominis caelum partita duobus,</l></div></div></body></text></TEI>