in quo Christus inest, idem quoque plenus et unus, qui viget ac viguit super omnia quique vigebit participem nullum collato foedere passus. summa potestatum Pater est, 1 dominatio rerum, virtutum sublime caput, fons unicus orbis, naturalis apex, generisque et originis auctor; ex quo cuncta fluunt, et lux et tempora et anni et numerus, qui post aliquid dedit esse secundum; unus enim princeps numeri est, nec dinumerari tantum unus potis est. sic, cum Pater ac Deus alter non sit, item Christus non sit genitore secundus, anterior numero est, cui Filius unicus uni est. ille Deus, meritoque Deus, quia primus et unus, in virtute sua primus, tum primus in illo quem genuit, quid enim differt generatio simplex? unum semper erit gignens atque unus ab uno ante chaos genitus numeroque et tempore liber, quis dixisse duos rem maiestate sub una regnantem propriamque sibi retroque perennem ausit, et unius naturae excindere vires? numquid adoptivum genitor sibi sumpsit, ut alter externi generis numerum praestare duorum debeat et geminum distans inducere numen? forma Patris veri verus stat Filius ac se unum rite probat dum formam servat eandem, non amor adscitus sociat nec iungit utrumque coniurata fides, pietas sed certa genusque unum, quod Deus est, summam revocatur ad unam. haec tibi, Marcion, via displicet, hanc tua damnat secta fidem dominis caelum partita duobus,