pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu. quid quod et ipse caput muliebris corporis et rex, qui regit invalidam propria de carne resectam particulam, qui vas tenerum dicione gubernat, solvitur in luxum? cernas mollescere cultu heroas vetulos, opifex quibus aspera membra finxerat et rigidos duraverat ossibus artus, sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque quis niteant,genuina leves ut robora solvant, vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis ramorum spoliis fluitantes sumere amictus gaudent et durum scutulis perfundere corpus. additur ars, ut fila herbis saturata recoctis inludant varias distincto stamine formas, ut quaeque est lanugo ferae mollissima tactu, pectitur. hunc videas lascivas praepete cursu venantem tunicas, avium quoque versicolorum indumenta novis texentem plumea telis, illum pigmentis redolentibus et peregrino pulvere femineas spargentem turpiter auras,