omnia legirupis quassantia viribus orbem. frangunt umbriferos aquilonum proelia lucos, et cadit inmodicis silva exstirpata procellis. parte alia violentus aquis torrentibus amnis transilit obiectas, praescripta repagula, ripas et vagus eversis late dominatur in agris. nec tamen his tantam rabiem nascentibus ipse conditor instituit, sed laxa licentia rerum turbavit placidas rupto moderamine leges. nec mirum si membra orbis concussa rotantur, si vitiis agitata suis mundana laborat machina, si terras luis incentiva fatigat: exemplum dat vita hominum, quo cetera peccent, vita hominum, cui quidquid agit vesania et error suppeditant, ut bella fremant, ut fluxa voluptas diffluat, inpuro fervescat ut igne libido, sorbeat ut cumulos nummorum faucibus amplis gurges avaritiae, finis quam nullus habendi temperat aggestis addentem vota talentis, auri namque fames parto fit maior ab auro. inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus