aemulus, ut memorant, opera ad divina repente corrumpenda caput caligine protulit atra. hoc ratio sed nostra negat, cui non licet unam infirmare fidem, sacro quae tradita libro est. nil, ait, ‘absque Deo factum, sed cuncta per ipsum, cuncta, nec est alius quisquam nisi factus ab ipso.’ sed factus de stirpe bonus, bonitatis in usum proditus et primo generis de fonte serenus, deterior mox sponte sua, dum decolor illum inficit invidia stimulisque instigat amaris. arsit enim scintilla odii de fomite zeli et dolor ingenium subitus conflavit iniquum, viderat argillam simulacrum et structile flatu concaluisse Dei, dominum quoque conditioni 1 inpositum, natura soli pelagique polique ut famulans homini locupletem fundere partum nosset et effusum terreno addicere regi. inflavit fermento animi stomachante tumorem bestia deque acidis vim traxit acerba medullis; bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi corporis enodem servabat recta iuventam, conplicat ecce novos sinuoso pectore nexus, involvens nitidam spiris torquentibus alvum. simplex lingua prius varia micat arte loquendi, et discissa dolis resonat sermone trisulco. hinc natale caput vitiorum, principe ab illo fluxit origo mali, qui se corrumpere primum, mox hominem didicit nullo informante magistro. ultimus exitium subverso praeside mundus sortitur mundique omnis labefacta supellex,