effigians quod morbus edat, quod crimine multo sordeat, informi tumulus quod tabe resolvat. ast alii pietatis amor placidumque medendi ingenium, recreans homines, mortalia servans. Testamenta duo fluxerunt principe utroque: tradidit iste novum melior, vetus illud acerbus.’ haec tua, Marcion, gravis et dialectica vox est, immo haec attoniti phrenesis manifesta cerebri. novimus esse patrem scelerum, sed novimus ipsum haudquaquam tamen esse Deum, quin immo gehennae mancipium, Stygio qui sit damnandus Averno, Marcionita Deus, tristis, ferus, insidiator, vertice sublimis, cinctum cui nubibus atris anguiferum caput et fumo stipatur et igni, liventes oculos subfundit felle perusto invidia inpatiens iustorum gaudia ferre. hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris obtegit et virides adlambunt ora cerastae. ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos in nodum revocat, facilique ligamine tortas innectit pedicas nervosque in vincula tendit, ars olli captare feras, animalia bruta inretire plagis, retinacula denique caecis indeprensa locis erranti opponere praedae, hic ille est venator atrox, qui caede frequenti incautas animas non cessat plectere, Nebroth, qui mundum curvis anfractibus et silvosis horrentem scopulis versuto circuit astu, fraude alios tectisque dolis innectere adortus, porro giganteis alios luctando lacertis