ceu dormientes, egimus: vigilemus, hic est veritas. aurum, voluptas, gaudium, opes, honores, prospera, quaecumque nos inflant mala, fit mane, nil sunt omnia. tu, Christe, somnum dissice, tu rumpe noctis vincula, tu solve peccatum vetus, novumque lumen ingere. Hymnus Matutinus Nox et tenebrae et nubila, confusa mundi et turbida, lux intrat, albescit polus, Christus venit, discedite. caligo terrae scinditur percussa solis spiculo, rebusque iam color redit vultu nitentis sideris. sic nostra mox obscuritas fraudisque pectus conscium ruptis retectum nubibus regnante pallescet Deo. tunc non licebit claudere quod quisque fuscum cogitat, sed mane clarescent novo secreta mentis prodita. fur ante lucem squalido inpune peccat tempore, sed lux dolis contraria latere furtum non sinit.