cibum beatis offerens victoribus parvam pudici cordis intrabit casam, monstrans honorem Trinitatis hospitae. animam deinde Spiritus conplexibus pie maritam, prolis expertem diu, faciet perenni fertilem de semine, tunc sera dotem possidens puerpera herede digno Patris inplebit domum. Christe, graves hominum semper miserate labores, qui patria virtute cluis propriaque, Sed una, (unum namque Deum colimus de nomine utroque, non tamen et solum, quia tu Deus ex Patre, Christe,) dissere, rex noster, quo milite pellere culpas mens armata queat nostri de pectoris antro, exoritur quotiens turbatis sensibus intus seditio atque animam morborum rixa fatigat, quod tunc praesidium pro libertate tuenda quaeve acies furiis inter praecordia mixtis obsistat meliore manu. nec enim, bone ductor, magnarum virtutum inopes nervisque carentes Christicolas vitiis populantibus exposuisti, ipse salutiferas obsesso in corpore turmas depugnare iubes, ipse excellentibus armas artibus ingenium, quibus ad ludibria cordis oppugnanda potens tibi dimicet et tibi vincat, vincendi praesens ratio est, si comminus ipsas Virtutum facies et conluctantia contra viribus infestis liceat portenta notare. prima petit campum dubia sub sorte duelli pugnatura Fides, agresti turbida cultu,