greges 1 equarum, vasa, vestem, buculas. Loth ipse ruptis expeditus nexibus attrita bacis colla liber erigit. Abram triumphi dissipator hostici redit recepta prole fratris inclytus ne quam fidelis sanguinis prosapiam vis pessimorum possideret principum. adhuc recentem caede de tanta virum donat sacerdos ferculis caelestibus, Dei sacerdos, rex et idem praepotens, origo cuius fonte inenarrabili secreta nullum prodit auctorem sui, 2 Melchisedech, qua stirpe, quis maioribus ignotus, uni cognitus tantum Deo. mox et triformis angelorum trinitas senis revisit hospitis mapalia, et iam vietam Sarra in alvum fertilis munus iuventae mater exsanguis stupet, herede gaudens, et cachinni paenitens. haec ad figuram praenotata est linea, quam nostra recto vita resculpat pede: vigilandum in armis pectorum fidelium, omnemque nostri portionem corporis, quae capta foedae serviat libidini, domi coactis liberandam viribus; nos esse large vernularum divites, si quid trecenti bis novenis additis possint figura noverimus mystica. mox ipse Christus, qui sacerdos verus est, parente inenarrabili atque uno satus, 1