Christus suorum, perdat ut aureum nobis pudorem, nos quoque deserat. praesto est pudicis nec patitur sacrae integritatis munera pollui. ferrum inpiabis sanguine, si voles, non inquinabis membra libidine.’ sic elocutam publicitus iubet flexu in plateae sistere virginem. stantem refugit maesta frequentia, aversa vultus, ne petulantius quisquam verendum conspiceret locum. intendit unus forte procaciter os in puellam nec trepidat sacram spectare formam lumine lubrico. en ales ignis fulminis in modum vibratur ardens atque oculos ferit. caecus corusco lumine corruit atque in plateae pulvere palpitat. tollunt sodales seminecem solo verbisque deflent exequialibus. ibat triumphans virgo Deum Patrem Christumque sacro carmine concinens, quod sub profani labe periculi castum lupanar nec violabile experta victrix virginitas foret. sunt qui rogatam rettulerint preces fudisse Christo, redderet ut reo lucem iacenti: tunc iuveni halitum vitae innovatum visibus integris. primum sed Agnes hunc habuit gradum