constituere simul poenam capitis Deum fatenti. milia terrigenum spurcissima iusserant sacrari, contra animos populi doctor Cyprianus incitabat, ne quis ab egregiae virtutis honore discreparet, neu fidei pretium quis sumere degener timeret. esse levem cruciatum, si modo conferas futura, quae Deus ipse viris intermina fortibus spopondit; merce doloris emi spem luminis et diem perennem, omne malum volucri cum tempore transvolare cursim, nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat. se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris, seque caput gladio submittere, sanguinem dieare;