quo geniale tori ius solveret aestuante nupta, luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus, discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem, inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti, iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris: exuitur tenui vultus cute, transit in severam, deflua caesaries conpescitur ad breves capillos, ipse modesta loqui, spem quaerere, regulam tenere, vivere iustitia Christi, penetrare dogma nostrum, his igitur meritis dignissimus usque episcopale provehitur solium doctor, capit et sedile summum. Valerianus opum princeps erat atque Gallienus;