in furias cassa cognitione fremens, nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus supplicia, auderet qui vitiare animam, inde furens quaesitor ait: ‘iam, tortor, ab unco desine; si vana est quaestio, morte agito, huic abscide caput, crux istum tollat in auras viventesque oculos offerat alitibus, hos rape praecipites et vinctos conice in ignem, sit pyra quae multos devoret una reos. en tibi quos properes rimosae inponere cumbae, pellere et in medii stagna profunda freti. quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor vexerit et tumidis caesa labarit aquis, dissociata putrem laxent tabulata carinam conceptumque bibant undique naufragium, squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum belua consumptis cruda cadaveribus.’ haec persultanti celsum subito ante tribunal offertur senior nexibus inplicitus. stipati circum iuvenes clamore ferebant ipsum Christicolis esse caput populis: si foret extinctum propere caput, omnia vulgi pectora Romanis sponte sacranda deis. insolitum leti poscunt genus et nova poenae inventa, exemplo quo trepident alii. ille supinata residens cervice: quis, inquit, dicitur? adfirmant dicier Hippolytum. ‘ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales, intereatque feris dilaceratus equis.’ vix haec ille, duo cogunt animalia freni