orantem Christus audiat omnipotens; sic tibi de pleno lupus excludatur ovili, agna nec ulla tuum capta gregem minuat; sic me gramineo remanentem denique campo sedulus aegrotum pastor ovem referas; sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis, raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto. Passio Apostolorum Petri et Pauli. ‘Plus solito coeunt ad gaudia: dic, amice, quid sit. Romam per omnem cursitant ovantque.’ ‘Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi, Pauli atque Petri nobilis cruore, unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno, vidit superba morte laureatum. scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo, binis dicatum caespitem tropaeis, et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem bis fluxit imber sanguinis per herbas. prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis pendere iussum praeminente ligno, ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis ambire tanti gloriam Magistri exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis, quo spectet imum stipitem cerebro. flgitur ergo manus subter, sola versus in cacumen, hoc mente maior, quo minor figura. noverat ex humili caelum citius solere adiri; deiecit ora spiritum daturus. ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni diemque eundem sol reduxit ortus, evomit in iugulum Pauli Nero fervidum furorem,