pigneribus rapidum carpere gestit iter. vix capiunt patuli populorum gaudia campi, haeret et in magnis densa cohors spatiis, angustum tantis illud specus esse catervis haud dubium est, ampla fauce licet pateat, stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum tunc adeat cultu nobile regifico, parietibus celsum sublimibus atque superba maiestate potens muneribusque opulens. ordo columnarum geminus laquearia tecti sustinet auratis suppositus trabibus. adduntur graciles tecto breviore recessus, qui laterum seriem iugiter exsinuent. at medios aperit tractus via latior alti culminis exsurgens editiore apice. fronte sub adversa gradibus sublime tribunal tollitur, antistes praedicat unde Deum. plena laborantes aegre domus accipit undas, artaque confertis aestuat in foribus, maternum pandens gremium, quo condat alumnos ac foveat fetos adcumulata sinus. si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat prisco more diem, quem te quoque, sancte magister, annua festa inter dinumerare velim, crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus lucis honoratae praemia restituens, inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni Eulaliaeque dies currat et iste tibi. sic te pro populo, cuius tibi credita vita est,