ex homine extersis frondibus et scopulis, metando eligitur tumulo locus: ostia linquunt, Roma placet, sanctos quae teneat cineres, haud procul extremo culta ad pomeria vallo mersa latebrosis crypta patet foveis: huius in occultum gradibus via prona reflexis ire per anfractus luce latente docet, primas namque fores summo tenus intrat hiatu inlustratque dies limina vestibuli, inde ubi progressu facili nigrescere visa est nox obscura loci per specus ambiguum, occurrunt celsis 1 inmissa foramina tectis, quae iaciant claros antra super radios, quamlibet ancipites texant hinc inde recessus arta sub umbrosis atria porticibus, at tamen excisi subter cava viscera montis crebra terebrato fornice lux penetrat, sic datur absentis per subterranea solis cernere fulgorem luminibusque frui. talibus Hippolyti corpus mandatur opertis, propter ubi adposita est ara dicata Deo. illa sacramenti donatrix mensa eademque custos fida sui martyris adposita servat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro, pascit item sanctis Tibricolas dapibus, mira loci pietas et prompta precantibus ara spes hominum placida prosperitate iuvat, hic corruptelis animique et corporis aeger oravi quotiens stratus, opem merui, quod Iactor reditu, quod te, venerande sacerdos,