sit dexter agnus, induatur vellere.’ Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris. Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe vidimus, o Christi Valeriane sacer, incisos tumulis titulos et singula quaeris nomina: difficile est ut replicare queam, tantos iustorum populos furor inpius hausit, cum coleret patrios Troia Roma deos. plurima litterulis signata sepulcra loquuntur martyris aut nomen aut epigramma aliquod, sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas marmora, quae solum significant numerum. quanta virum iaceant congestis corpora acervis nosse licet, quorum nomina nulla legas, sexaginta illic defossas mole sub una reliquias memini me didicisse hominum, quorum solus habet conperta vocabula Christus, utpote quos propriae iunxit amicitiae, haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes rerum apices veterum per monumenta sequor, invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati presbyter attigerat nostra sequenda negans, usque ad martyrii provectum insigne tulisse lucida sanguinei praemia supplicii, nec mirere senem perversi dogmatis olim munere ditatum catholicae fidei, cum iam vesano victor raperetur ab hoste exultante anima carnis ad exitium, plebis amore suae multis comitantibus ibat. consultus quaenam secta foret melior, respondit: ‘fugite, o miseri, execranda Novati