sit satis quod capta primo vita sub chirographo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris; tempus est Deo rependi quidquid est proprium Dei. ite, signorum magistri, et vos, tribuni, absistite. aureos auferte torques, sauciorum praemia! clara nos hinc angelorum iam vocant stipendia. Christus illic candidatis praesidet cohortibus, et throno regnans ab alto damnat infames deos vosque, qui ridenda vobis monstra divos fingitis.’ haec loquentes obruuntur mille poenis martyres; nexibus manus utrasque flexus involvit rigor, et chalybs adtrita colla gravibus ambit circulis. o vetustatis silentis obsoleta oblivio! invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur. chartulas blasphemus olim nam satelles abstulit, ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem, tempus modumque passionis proditum dulcibus linguis per aures posterorum spargerent. hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia, iugibus longum catenis an capillum paverint, quo viros dolore tortor quave pompa ornaverit. illa laus occulta non est nec senescit tempore, missa quod sursum per auras evolarunt munera, quae viam patere caeli praemicando ostenderent. illius fidem figurans nube fertur anulus, hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium, quae superno rapta flatu lucis intrant intimum. per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visum sequacem textilis candor fugit; subvehuntur usque in astra nec videntur amplius.