laurigerosque sequi tripodas et inania uota iurgantesque deos procerum uictosque penates: nullus enim labor est uerbis extendere famam atque hominum studiis paruam disquirere laudem: Castalio sed fonte madens imitata beatos quae sitiens hausi sanctae libamina lucis hinc canere incipiam. praesens, deus, erige mentem; Uergilium cecinisse loquar pia munera Christi: rem nulli obscuram repetens ab origine pergam, si qua fides animo, si uera infusa per artus mens agitat molem et toto se corpore miscet spiritus et quantum non noxia corpora tardant terrenique hebetant artus moribundaque membra. O pater, o hominum rerumque aeterna potestas, da facilem cursum atque I animis inlabere nostris,