Wirceb. fol. 56 ....... damnet, quoniam nouitas ingenii contentionis est mater, eruditio scandali auctor, schismatis alimentum, heresis nutrimentum, delicti forma peccati. Omne enim quod aut a deo aut ab apostolis dictum uidetur aut factum uel ut fieret adprobatum, hoc est de quo scribtum est:estestnonnon; quod autem ex nouo ingeniis et calumniis repperitur, hinc testimonium diuinae uirtutis ostenditur dicentis: quod superabundat ex malo est. Uideamus ergo, si apostoli Christi Iesu magistri nostrae conuersationis et uitae extra canonem nil legerunt. I Ait Iuda apostolus clamans ille didymus domini, ille qui deum Christum post passionis insignia cum putatur temptasse plus credidit, ille qui uinculorum pressa uestigia et diuinae crucis laudes et uidit et tetigit: prophetauit de his, inquid, septimus ab Adam Enoc dicens \'ecce uenit dominus in sanctis milibus facere iudicium et arguere omnem et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores.\' Quis est hic Enoc quem in testimonium profetiae apostolus ludas adsumpsit? An qui profetasset de 7 Matth. 5, 37; cf. infra Priscilliani canonem I. 9 Matth. 5, 37. 15 ep. Iudae 14, 15. 19 Hieronym., de uir. ill. c. 4: Iudas frater Iacobi [\'frater dominT legi in antiquis codicibus animaduertit Uictorius; cf. Hegesippum ap. Emebium, hist. eccl. III, 19 et 20J ... de libro Enoch ... assumit testimonium. Cf. Tertull., de cultu fem. I, 3 . 2 Uid. subscriptionem tractatus II, ubi deest €l\'; agitur uero mutilo nostro libello de apocryphis magis quam de fide, quia ante fol. 56 complura interciderunt (uid. praef. cap. II) 17 uerba IN SANCTtS — omNEm man. I in margine inferiore posuit; in textu est hoc signum: brsJS- Et deo, alium non habebat nisi profetiam huius poneret, quam, si uera dicuntur, canonica ipse ordinatione damnasset? Aut fortassis Enoc profeta esse non meruit quem Paulus in epistula ad Hebreos facta ante translationem testimonium habuisse testatur aut quem in principio generis, cum adhuc mundi forma et natura rudis saeculi, peccatum decepti hominis retinens, futuram conuersionem ad deum post peccata non crederet, transferre inter suos deus maluit quam perire? De quo si non ambigitur et apostolis creditur quod profeta est, qualiter consultatio potius quam tumultus, consilium quam temeritas, fides quam perfidia dicitur, ubi, dum in ultio[nem simultatum sententia tenditur, praedicans deum propheta damnatur? Aut numquid de triuialibus rebus agimus aut tali et tesserae inter manus nostras sunt aut scaenae ludibria tractamus, ut, dum homines huius saeculi sequimur, apostolorum dicta damnemus? Aut quae constituendae pacis est gratia, hominibus quae uoluerint credere et dicta apostolica non tenere? Sed fortassis aliquis in haec ingenia se iactet, ut, quamuis etiam unum testimonium ad confirmandam sanctorum fidem in deo ualeat, tamen dicat uni rei non esse credendum, sed in duobus et tribus testibus totius uerbi constare rationem. Conuertat itaque sese quilibet qui huiusmodi est, et utrum uera dicamus diligens scripturarum scrutator inquirat. Quid est quod Tobi sanctus futurae uitae ad filium praecepta disponens, cum quid custodiret ediceret, ait: nos fili prophetarum sumus; Noe profeta fuit et Abraham et Isac et Iacob et omnes patres nostri 4 Hebr. 11, 5. 21 Deut. 19, 15; Matth. 18, 16; II. Cor. 13, 1; I. Tim. 5, 19; cf. infra Prisco can. XLVI et Hieronymi ep. 27 (ad Marcellam = Migne 22, 432) 26 Tob. 4,13 (in Itala). 11 Hilarius, contra Constantium imp. c. 6: Non est istud temeritas sed fides, neque inconsideratio sed ratio, neque furor sed fiducia; — c. 24: ... perfidia non fides est. 14 tali et tesserae] cf. Cicero, de or. III, 15,58; de senect. 16, 58 . 3 pORTASSeS 11 peRflblAqUAfrVflblS 12 SICDUlTANTUfD 14 TesseRe 22 sesiquilitaeTqui qui ab initio saeculi profetauerunt. Quando in canone profetae Noe liber lectus est? quis inter profetas dispositi canonis Abrahae librum legit? quis quod aliquando Isac profetasset edocuit? quis profetiam Iacob quod in canone poneretur audiuit? Quos si Tobia legit et testimonium prophetiae in canone promeruit, qualiter, quod illi ad testimonium emeritae uirtutis datur, alteris ad occasionem iustae damnationis adscribitur? Inter quae ignoscant singuli quique, si damnari cum prophetis dei malumus, quam cum his qui incauta praesumunt ea quae sunt religiosa damnemus. Quis enim accusatore Noe diuini iudicii disceptatione non timeat? De quo apostolus ait: Noe iustum iustitiae praeconem custodiuit cataclismum mundo super impios inducens. Quis Abrahae profetae sinum ad quietis testimonium non requirat? quis reputari in Isac semen nolit? quis Iacob dictum a deo Faraonis deum non amet? aut quis non memorias sanctorum respuens intremescat, cum scribtum sit: amen dico uobis quod qui scandalizauerit minimum ex his qui crediderunt in nomine meo bonum est illi ligari molam asinariam et in profundum maris mitti. Quod si de minimis dicitur,! uolo scire, quid de his qui ad fidem primi sunt pronuntiatur. In quibus tamen omnibus libris non est metus, si qua ab infelicibus hereticis sunt inserta, delere et (quae) profetis uel euangeliis non inueniuntur consentire respuere. Nec enim illi ipsi deo sancti mendacium in ueris et sacrilega amplectuntur uel detestabilia pro sanctis, meliusque est zezania de frugibus tollere quam spem boni fructus propter zizania perdidisse, quod propterea cum suis inter sancta zabulus inseruit, ut, nisi sub cauto messore, cum 12 II. Petro 2, 5. 14 cf. Luc. 16, 22. 23. 15 cf. Gen. 21,12; Rom. 9, 7 al. quis Iacob e. q. s.] cf. Exod. 7, 1 ubi tamen de Mose agitur 17 Marc. 9,41; Matth. 18, 6. 27 cf. Matth. 13,29. 29 cf. Matth. 13, 25. 39. 11 bISCEptAtłONE] facile de accusatiuo cogites; cf. quae in praef. cap. II de litt. M oppressa dixi 19 leQARI, puncto superposito e del. 22 pRONUN TIATUR] retinui indicatiuum, quamuis desideretur coniunc- - tiuus. 24 qUAE deest in codice. zezaniis frux periret et bona faceret occidere cum pessimis, una sententia adstringens eum qui pessima cum bonis iungit quam qui bona cum malis perdit. Denique in euangelio cata Lucanum dicente euangelista testatur deus dicens: inquiretur sanguis omnium profetarum qui effusus est a constitutione mundi, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui occisus est inter altare et aedem; et Helias in regnorum ait: altaria tua suffoderunt, profetas tuos occiderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam. Quis est iste Abel profeta, ex I quo sanguis profetarum sumpsit exordium, cuius principium in Zacchariam finit? Qui sunt illi medii qui uidentur occisi? Si enim omne quod dicitur in libris canonis quaeritur et plus legisse peccare est, nullum ab his qui in canone constituti sunt profetam legimus occisum, ac si extra auctoritatem canonis nihil uel adsumendum est uel tenendum, non possumus tantum fabulis credere et non historiam scripti factorum probatione retinere. Fortasse enim aliquis exsiliat et dicat Eseiam fuisse dissectum; si quis ille est inter huiusmodi qui ista